Sermo 122.
Paris, Mazarine 1026, fol. 78vb-79ra
[marg] De eodem
Item de eodem
- Si tetigero fimbriam, etc, (Mt. IX. 21). Hec mulier fluxum sanguinis patiens, significat animam peccatricem secum dicentem : Si tetigero, id est si recordata fuero, fimbriam vestimenti, id est passionis Christi, salva ero.
Nota quod multa bona facit nobis passio Christi. In hac passione
3986
tria considerare debemus, scilicet opus, modum, causam. Nam in opere patientia, in modo humilitas, in causa caritas commendatur:
3987
- In opere patientia.in opere patientia] patientia in opere P2 Patientia singularis fuit, quia cum supra ipsum fabricarent peccatores, cum sic extenderetur ut dinumerari possent ossa eius, et deformarentur manus et pedes,manus et pedes] ossa et pedes P2sicut agnus ad occisionem ductus est et non aperuit os suum, Ysa. LIII. (7).
- Contra Patrem non murmurans a quo missus fuerat. Ysa. XLVIII. (16), Dominus meus misit me, etc.
- Nec contra populum peculiarem a quo, pro tantis beneficiis que fecerat, tot mala recipiebat.
- Nec adversum humanum genus pro quo que non rapuit, tunc exsoluebat. Ysa. LIII. (4), Vere languores nostros, etc.
- In modo humilitas. Ysa. LIII. vel LI.Non inveniIn humilitate vidimus, etc. Nec ad tantas basphemias respondit. Nec ad falsa que obiciebantur ei. Vidimus, inquit, Ysa. LIII. (2), eum […] novissimum virorum, humilem et sublimen. Obprobrium hominum et gloriam angelorum. Nemo humilior, nemo sublimor illo.
- Sputis.
3991
Mt. XXVI. (67), Expuerunt in faciem eius. Mt. XIIII. Ysa. L. (6), Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
- Obprobriis saturatus. Trenis. (III. 30), Sa[(79ra]turabitur opprobriis. Mt. XXVII. (39), Pretereuntes, etc. Io. (VII. 20), Demonium habens.
- Morte turpissima condempnatus. Phil. II. (8), Mortem autem crucis. Sap. II. (20), Morte turpissima cum iniquis deputatus est. Morte turpissima condemnemus eum, etc. Ysa. LIII. (12), Cum sceleratis reputatus est. Mt. XXVII. (38), Crucifixi sunt cum eo duo latrones.
- In causa caritas, quia sicut ex foraminibus corporis perpenditur amor cordis. Ephes. II. (4), Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus ut servum redimeret. Ro. VIII. (32), Nec pater filio, nec filius sibi ipsi pepercit. Io. (XV. 13), Maiorem caritatem nemo habet. Bernardus:Bernardus, In feria IV Hebdomadae Sacrae (183, 264C), («Tu majorem habuisti, Domine, ponens eam etiam pro inimicis.») « O bone Iesu, tu maiorem habuisti, quam pro inimicis exposuisti. » Idem.item om. P2; Benardus, In nativitate Domini (183, 125A) «Agnosce, homo, quam gravia sunt vulnera pro quibus necesse fuit Christum Dominum vulnerari. Si enim non essent ad mortem eternam, nunquam pro eis Dei filius moreretur.» Non sapiens fuisset ille medicus celestis si tam preciosas species in nostra creatione vellet ponere, si minus preciosas vidisset sufficere.
Notes
3986.
in hac passione] in passione ista P2
3987.
commendatur] quod notatur add. P2