Annexe 3 . Les formulaires de l'exorcisme dans le pontifical romano-germanique du Xe siecle

Texte édité dans : Cyrille Vogel, Reinhard Elze, Le Pontifical Romano-Germanique au Xe siècle, 1963 (ST 227), p. 190-222.

  1. Innumeras medelae tuae curas deprecamur, domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, quas distribuit humanis infirmitatibus Christus. Erige famulum tuum egritudinis languore depressum et omnem sensum eius dignare tuis visitationibus refovere, quatinus adoptionem tuam possit cum gaudio sanitatis percipere. Expelle itaque ab eo cuncta contrariae valitudinis tela, ut ad gratiam tuam gratanter occurat. Releva quem redimere gloriaris, ut baptismi sit in illo palma, non mortis, et gloriosum semper baiulet quod accepit signaculum crucis. Per Iesum Christum dominum nostrum, qui venturus.
  2. Omnipotens sempiterne Deus, a cuius facie caeli distillant, montes sicut caera liquescunt, terra tremit, cui patent abissi, quem infernus pavescit, quem omnis irarum motus aspiciens humiliatur, te supplex deprecor, dominator domine, ut invocatione nominis ab huius famuli tui vexatione inimicus confusus abscedat et ab huius possessione anima liberata ad auctorem suae salutis recurrat, liberatoremque suum, diabolico fetore depulso et odore suavissimo spiritus sancti percepto, sequatur. Per.
  3. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, virtutem tuam totis exoro gemitibus pro huius famuli tui a diabolo oppressa infantia ; qui etiam indignis inter pressuras donas presidium, exurge pro huius infantia debellata et noli diu retinere vindictam nec ante conspectum tuum veniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem nec pro patre promisiti filium iudicari. Auxiliare, quesumus, inimici furore vexato, ne sine baptismate facias eius animam a diabolo possideri, sed potius tenera aetas, maligni oppressionibus liberata, tibi referat gratias sempiternas. Per.
  4. Famulum tuum, domine, ad tui baptismi gratiam recurrentem respicere et conservare dignare, ut, in tui nominis signo, quicquid in eo per originalis peccati transgressionem poenae obnoxium diabolus detinebat, sacri fontis indulgentia resolvatur. Veteris hominis exuvias deponat et novae vitae indutus amictiu resurgat. Omnia nequissimi spiritus ab eo venena depelle et salutari baptismi tui gratia adimple, ut tui muneris percepione in aeterna vita valeat exultare. Per.
  5. Nec te latet, Satanas, ut supra.
  6. Te, domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne adversario liceat usque ad temptationem animae pervenire, sed, sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima huius sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ, domine, exitum mortis, et spatium vitae distende. Releva quem perducas ad baptismi sacramentum, ne redemptioni tuae inferas damnum. Tolle occasionem diabolo triumphandi et reserva quem triumphis compares Christi, ut sanus tibi in ecclesia tua gratia baptismatis renascatur, qui es facturus cuncta que petimus. Per dominum. †
  7. Domine, sancte pater, omnipotens eterne Deus, expelle diabolum ab homine isto N., de capite, de capillis, de vertice, de cerebro, de fronte, de oculis, de auribus, de naribus, de ore, de lingua, de sublingua, de gutture, de collo, de pectore toto, de corde, de corpore toto, de omnibus membris, de compagninibus suorum membrorum intus et foris, de ossibus, de venis, de nervis, de sanguine, de sensu, de cogitationibus, de verbis, de omnibus operibus suis, de inventute, de omni conversatione eius hic et in futuro, ut operetur in eo virtus Christi Iesu filii Dei vivi et altissimi, qui regnat in saecula seculorum. Amen
  1. In primis, quando infirmus qui a demonio vexatur venerit ad sacerdotem, ducat eum sacerdos in ecclesiam ante altare et diligenter inquirat ab eo, sive masculus sit sive femina, quomodo aut qualiter illi eadem passio evenerit.
  2. Et, antequam aggrediatur eum sacerdos, prosternat se in crucem, canendo septem psalmos penitentiae, adiciens istam orationem :
  3. Domine Deus omnipotens, propritius esto michi peccatori, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Suscipe orationem meam, quam fundo ante conspectum clementiae tuae pro famulo tuo, qui, a demonio vexatus, ad misericordiam tuam confugit. Per dominum.
  4. Posquam de terra surrexit, confiteatur infirmus omnimodis Deo et sacerdoti omnia peccata sua et reconciliationem ab eo percipiat plenam.
  5. Deinde sacerdos faciat letaniam. Post letaniam sanctificet salem et aquam, cum istis orationibus :
  6. Exorcismus salis (suit l'exorcisme sur le sel).
  7. Item benedictio salis (bénédiction sur le sel)
  8. Alia. Presta, quesumus, domine, salutare remedium per hanc benedictionem, qua benedicimus hanc creaturam salis… (bénédiction sur le sel)
  9. (bénédiction sur le sel)
  10. (bénédiction sur le sel)
  11. (bénédiction sur l'eau)
  12. (bénédiction sur l'eau)
  13. (bénédiction sur l'eau)
  14. (bénédiction sur l'eau)
  15. (bénédiction sur l'eau)
  16. (bénédiction sur l'eau)
  17. (bénédiction sur l'eau)
  18. Hic mittatur sal in aqua.
  19. Benedictio salis et aquae pariter.
  20. Alia oratio. (sur l'eau et le sel)
  21. (prière sur l'eau et le sel)
  22. Tunc imprimis sacerdos aspergat super eum salem et aquam benedictam, cum antiphona : Asperges me, domine et cum psalmo Miserere mei.
  23. Sequitur oratio. Deus, qui es medicus salutaris, ad deferenda quae tibi iugiter debemus obsequia, tribue nobis tam corporum quam mentium sanitatem. Per.
  24. Et ponat manum in summitate capitis hominis infirmi et crucem faciat tribus vicibus, dicens : Exi ab eo, Satanas, et da locum spiritui sancto paraclyto. †
  25. Similiter signet eum inter scapulas tribus vicibus, dicens : Exi foras, spiritus inmunde, ab hac creatura Dei.
  26. Et sic flectat genua sua qui est languidus et stet ad dexteram sacerdotis et dicat sacerdos hanc prefationem :
  27. Oremus, fratres karissimi, pro fratre nostro, qui secundum carnem infirmitate vexatur, ut desuper mittat illi Deus angelum pacis, angelum salutis, cum medela caelesti, ut eum dominus visiatre et corroborare dignetur. Per.
  28. Sequitur oratio. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, per impositionem manuum mearum refugiat diabolus ab universis compaginibus membrorum hominis istius, in nomine domini nostri Iesu Christi qui nos suo sancto sanguine redemit, quique venturus est iudicare vivos et mortuos.
  29. Domine Iesu Christe, cui omnia subiecta sunt, quem omnis natura et omnis creatura pavescit recedens in semetipsam, cum te ad auxilium invocemus, cuius audito nomine serpens mansuescit et draco fugit et silet vipera et rubeta statim torpescit, scorpio extinguitur, regulus vincitur et spalangius nichil noxium operatur et omnia venenata et adhuc ferotiora repentia et animalia noxia tenebrantur et omnes adversae naturae radices inanescunt. Tu extingue hunc venenosum serpentem, virus eius extingue, operationes eius mortifica, quas in se habet <vires> evacua et da in conspectu tuo omnibus his, quos tu creasti, oculos ut videant, aures ut audiant gratiam tuam, cor ut magnitudinem tuam intellegant, salvator mundi, qui cum patre.
  30. Deinde aggrediatur eum sacerdos, cum subsequentibus tam orationibus quam exorcismis seu benedictionibus.
  31. Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus apostulorum, Deus martyrum, Deus uirginum, Deus pater domini nostri Iesu Christi, inuoco nomen sanctum tuum ac preclarae maiestatis tuae clementiam supplex exposco, ut michi auxilium prestare digneris, adversus hunc nequissimum inimicum et inmundum spiritum, ut ubicumque latet, audito nomine tuo, velociter exeat et recedat. Ipse enim tibi imperat, diabole, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi precepit. Ipse tibi imperat, qui te retrorsum redire iussit. Audi ergo, Satana, et time, uictus et prostratus abscede, in nomine domini nostri Iesu Christi. Tu ergo, nequissime Satana, inimice fidei, deceptor generis humani, mortis repertor, iustitiae declinator, irae artifex, malorum radix, fomes uitiorum, seductor hominum, perditor gentium, incitator inuidiae, origo auaritiae, causa discordiae, excitator dolorum, demonum magister, quid stas et resistis, cum scias eum tuas perdere uires ? Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in Ioseph venumdatus, in agno occisus, in homine crucifixus, deinde triumphator mortis exurgens ascendit in caelum. Recede in nomine patris et filii et spiritus sancti, et da locum eidem spiritui sancto, per hoc signum sanctae crucis domini nostri Iesu Christi. Qui venturus.
  32. Domine, sancte pater, omnipotens, aeterne Deus, Osanna in excelsis, pater domini nostri Iesu Christi, qui illum refugam tirannum gehennae deputasti, qui ipsum unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum leonem rugientem contereret, velociter adtende et accelerare, ut eripias hominem ad imaginem et similitudinem tuam creatum a ruina et demonio meridiano. Da, domine, terrorem tuum super bestiam, quae exterminavit vineam tuam, da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem fortiter stare, nec contempnat sperantes in te et dicat sicut in Pharaone iam dixit : "Deum non noui nec Israhel non dimittam". Urgeat illum, domine, dextera tua potens discedere a famulo tuo N., nec diutius presumat captivum tenere hominem, quem ad imaginem tuam facere dignatus es et in fine saeculi, per filii tui sanguinem remedisti.
  33. Adiuro te ergo, serpens antique, per iudicem vivorum atque mortuorum, per factorem mundi, per eum qui habet potestatem mittere te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei, qui ad aecclesiae presepia concurrit, cum comitatu et exercitu furoris tui festinus discedas. Adiuro te, non mea infirmitate, sed in uirtute spiritus sancti, ut recedas ab hoc famulo Dei, quem Deus omnipotens fecit ad imaginem suam. Cede, cede non michi sed misteriis Christi. Illius enim urget te potestas, qui te affigens cruci suae subiugavit. Illius brachium contremisce, qui, devictis gemitibus inferni, animas iustorum a lucem perduxit. Sit tibi terror corpus hominis. Sit tibi formido imago Dei, sit tibi formido nomen christianitatis, nec resistas, nec moreris discedere ab hoc homine, quoniam complacuit Christo, ut in homine habitaret. Et ne me infirmum contempnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis, imperat tibi dominus. Imperat tibi maiestas Christi. Imperat tibi Deus pater. Imperat tibi filius et spiritus sanctus. Imperat tibi apostolorum fides, sancti Petri et sancti Pauli et caeterorum apostolorum. Imperat tibi martirum sanguis. Imperat tibi sacramentum crucis. Imperat tibi virtus mysteriorum Christi. Imperat tibi verbum caro factum. Imperat tibi Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Exi, transgressor. Exi, seductor, plene omni dolo et fallacia, veritatis inimice, innocentium persecutor. Da locum durissime, da locum Christo, in quo nichil invenisti de operibus tuis, qui te expoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligauit et vasa tua disrupit, qui te proiecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis aeternus erit preparatus interitus. Sed quid nunc, truculente recogitas ? Quid, temerarie, retractas ? Reus es omnipotenti Deo cuius statuta transgressus es, reus filio eius Iesu Christo, quem temptare ausus es et crucifigere presumpsisti, reus humano generi, cui mors tuis persuasionibus venit. Adiuro ergo te, draco nequissime, in nomine agni inmaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcauit leonem et draconem, ut discedas ab homine isto, discedas ab aecclesiae Dei. Contremisce et effuge, invocato nomine illius, quem inferi tremunt, cui uirtutes caelorum et potestates et dominationes subiectae sunt, quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant dicentes : "Sanctus, Sanctus, dominus omnipotens". Imperat tibi natus ex virgine. Imperat tibi Iesus Nazarenus, qui te, cum discipulos eius contempneres, elisum et prostratum iussit exire ab homine ; quo presente, cum te ab homine separasset, nec porcorum gregem contingere presumebas. Recede ergo nunc adiuratus in nomine eius ab homine quem ipse plasmavit. Durum est tibi Christo velle resistere. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, quia quanto tardius exis , tanto tibi maius supplicium crescit, quoniam non hominem contemnis, sed illum qui uiuorum et mortuorum dominator est. Qui uenturus est.
  34. Alia. Recede ergo, diabole, a capite, a capillis, a lingua, a subliguio, a brachio, a naribus, a pectore, ab oculis, a venis, ab intestino maiore et minore. Separa te a famulo Dei, sicut separavit Deus omnipotens caelum a terra, lucem a tenebris, veritatem a mendacio, bonum a malo, dulce ab amaro. Sic eris separatus, inmundissime spiritus, ab homine isto, quia vicit te Christi potentia, quam tu vincere non potes. Sed vincat te dominus noster Iesus Christus, teque damnari faciat in sempiternum, et descendat ad nos gratia pietatis suae. Qui venturus est.
  35. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, pater domini nostri Iesu Christi, te suppliciter deprecamur ; impera diabolo, qui hunc famulum tuum N. detinet, ut ab eo recedat, et libera eum, qui credidit in verum liberatorem dominum nostrum Iesu Christum, ut expurgatus ab omni labe iniquitatis, maiestati tuae pura mente deserviat, consecutus gratiam spiritus sancti. Qui cum patre et eodem filio tuo.
  36. Alia. Repelle, domine, ab hoc famulo tuo N… omnem infestationem inimici, ut, redintegratus pristinae suae sanitati, ad gratiarum tuae clementiae redeat actionem. Per dominum.
  37. Alia. Coniuro te et contestor, diabole, per nomen domini nostri et imperium eius et per virtutem sanctae trinitatis et omnipotentiae eius, ut exeas, Satana, et omnis diabolica potestas de homine isto, absque lesione animae et corporis sui ; ut exeas omnino, nec discurrere nec latere, nec servire in corpore istius et spiritu et anima aut vestimento presumas, sed profugus abscedas nullumque vestigii tui signum aut doloris in anima eius, vel in carne, vel in ossibus derelinquas. Exi, inmunde spiritus, quicumque es, aut unus aut plures, qualecumque sit tibi nomen. Exi velociter de capite, de capillis, de vertice, de fronte, de omni compagine membrorum, adiuratus per nomen sanctae et individuae trinitatis. Exi, anathema, non remaneas nec abscondaris in ulla compagine membrorum istius, aut flatu eius, nec in ullo angulo domus eius, nec per ullum augmentum aut calliditatem te caelare presumas, neque quae sunt eius contingas aut obsideas, non vestimenta illius, non pecora, non iumenta, sed catenatus et refrenatus per imperium et potestatem et regnum domini nostri Iesu Christi, creatoris mundi, exul effugias partesque illas petas, ubi nullam Dei creaturam ledere presumas. Da honorem Deo omnipotenti, sub cuius omnia domantur imperio, cui insensibilia obediunt elementa. Virtus illius te expellat et exire cogat cum omni turba tua, qui de Maria Magdalena septem demonia fugavit, qui regna mortis per te inventa destruxit et de potestate tua electos suos abstulit. Ipse est rex gloriae, qui ex ore patris procedit ante luciferum. Qui venturus est.
  38. Te deprecamur et invocamus, Deus omnipotens, sancta trinitas, ut hominem istum pietatem tuam petentem iubeas emundari ab omnibus insidiis demonum et doloribus inmissionum eorum. Petimus etiam, ut sancta virtus tua afferatur in hunc hominem aegrotum et corroborare eum digneris ad vitam aeternam. Nam legimus in evangelio sancto tuo, quod cum imperio suo dominus Iesus filius tuus spiritus inmundos eiciebat et passiones ab ipsis illatas potenter curavit, ut impleretur quod dictum est per Esayam prophetam : "Ipse infirmitates nostras et egritudines portavit et livore suo plagas nostras sanavit". Tu es, domine, salvator mundi, qui apostolis tuis sanctis et omnibus in te credentibus potestatem dedisti spiritus inmundos eicere et curare omnes languentes et infirmantes per invocationem sancti nominis tui. Tu dixisti : "Quicumque invocaverit nomen domini salvus erit" et "Quodcumque petieitis patrem in nomine meo, dabit vobis". Tu, Domine, dixisti : "Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester caelestis dabit bona petentibus se". Tu dixisti : "Si habueritis fidem et dixeritis monti huic : transi, transiet". Nos credimus te deum esse omnipotentem et apud te omnia possibilia esse, teque, sancta trinitas, invocamus. Exaudi nos, domine, salvator noster. Petimus te per nomen sanctum tuum, ut hunc servum tuum ab omni incursu demonum emundes et omnem infirmitatem, quam ei diabolus ingessit in anima aut corpore, medicina sancta tua sanes, Tu, domine, dicisti : "Non est opus sanis medico, sed egrotis" et "Non veni vocare iustos sed peccatores". Tu es Deus verus et singulariter bonus cum patre et spiritu sancto, mediator Dei et hominum et propitiatio pro peccatis nostris, omnipotens ab omnipotente genitus ante secula. Mitte sanctos archangelos tuos Michahelem, Gabrihelem et Raphahelem, ut assint et defendant hominem hunc, quem tu pius plasmasti, cui tu animam dedisti et sanguinem pro ipso fundere dignatus es. Protegant illum et illuminent vigilantem et dormientem ab omni infestatione diabolica. Ita reddant illum quietum, tranquillum atque securum, ut nullam in eo potestatem deinceps habeant partes iniquae neque in eum ingredi presumant neque animam neque corpus eius ledere, fatigare aut terrere, aut etiam temptationibus titillare presumant. Prestante domino nostro.
  39. Alia. Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Iacob, Deus omnium sanctorum honorificet filium suum, ut hunc hominem sanet per nomen eius, quia per ipsum nobis sanitas datur, et det huic integram sanitatem. Qui vivit et regnat.
  40. Omnipotens sempiterne Deus, a cuius facie caeli distillant, sicut supra scriptum est.
  41. Deus conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem et similitudinem tuam formasti, respice super hunc famulum tuum N…qui dolis invidi serpentis appetitur, quem vetus adversarius et hostis antiquus atrae formidinis horrore circumvolat et sensum humanae mentis stupore defigit, terrore conturbat et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, domine, virtutem diaboli fallacesque eius insidias amove. Procul impius temptator effugiat. Sit in sancti nominis tui signo famulus tuus et animo tutus et corpore, die ac nocte, horis atque momentis. Tu pectoris huius interna custodias. Tu viscera regas. Tu corda confirmes, ut insania adversariae potestatis temptamenta venescant. Da, domine, ad hanc invocationem nominis tui gratiam tuam, ut qui hucusque terrebat territus abeat et victus abscedat, tibique possit hic famulus tuus corde firmato et mente sincera debitum prebere famulatum. Qui vivis et regnas.
  42. Alia. Adiuro te, per Deum altissimum, maledicte Satana, ne famulum suum artibus tuis temptare nitaris, neque eum violentum teneas. Contremisce, inmunde spiritus, principium sceleris malorumque omnium radix, transgressor viae et veritatis, iustitiae persecutor, doctor fornicationis, parricidii magister, dissipator pacis, semen discordiae pessimum, dux tenebrarum, mortis inventor, tartari ianua, vorago gentium omniumque criminum causa. Separa te a filio Dei, sicut separavit Deus pater caelum et terram, mortem et vitam, septentrionem a meridianis, lucem a tenebris, veritatem a mendacio, iustitiam ab iniquitate, amorem ab odio, castitatem ab impuditia. Sic te separa, maledicte, ab homine isto, dans honorem Deo. Exi, maledicte Satanas, ab hoc homine, ut spiritus sanctus perseveret in eo, per Iesum Christum dominum nostrum. Qui venturus.
  43. Alia. Obsecro te, domine Iesu Christe, ut eicias omnes langores ab omnibus membris hominis istius, a capite, a capillis, a cerebro, a fronte, ab oculis, ab auribus, a naribus, a genibus, ab ore, a lingua, a dentibus, a faucibus, a gutture, a collo, ab humeris, a dorso, a pectore, ab uberibus, a corde, a stomacho, a ventre, a visceribus, a lateribus, a carne, a sanguine, ab ossibus, a femoribus, a pedibus, a medullis, a nervis, a cute et ab omni compagine membrorum. Exaudi me, domine. Tibi virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen.
  1. Exorcizo te, inmunde spiritus, in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit, qui ceco nato oculos aperuit et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo uno et vero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto et recede ab hoc famulo Dei et hoc signum sancte crucis, quos nos fronti eius damus, tu, maledicte, numquam audeas violare et in eo amplius non presumas stare. Per eundem dominum nostrum. Qui venturus est.
  2. Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Iacob, Deus Moysi et Aaron, Deus Tobiae et Eliae, tu hunc famulum tuum de temptationibus diabolicis eripere et de inmundis spiritibus liberare digneris, et quia ipsi inmundi spiritus ab initio semper fuerunt fallaces et falsi, et numquam steterunt in veritate, sed semper in omni malitia iniquitatis vel superbiae et vanitatis atque cupiditatis, iube, domine, Deus clemens, angelos tuos benignos adesse, qui destruant inimicos tuos malignos et isti serpentes crudelissimi antiqui devoratores languescant, cum consortibus omnibus et subiunctis sociis eorum. Et, sicut percussisti in ira et in furore tuo, domine, Sodomam et Gomorram, sic percutias inimicos et adversarios tuos, qui hunc famulum tuum cupiunt fatigare vel decipere. Non hic possint latere nec in corpore quod non fecerunt, nec in anima quam non dederunt, nec in ullo indumento vestium, nec in ulla compaginatione membrorum corporis. Et quoniam tu, domine, hominem de limo terrae edificasti, ossa et nervos formasti, spiritum tradidisti, presta, quesumus, nobis misericordiam tuam poscentibus, ut exploratores saeculi, seductores gentium, laquei mortis, filii tenebrarum damnati, iubente te, domine Deus noster, potestatem non habeant huic famulo tuo nocere, nec eum fatigare, nec contristari, nec desperatum facere, nec mortem ei tradere ; sed isti destructores gentium, disruptores membrorum, per gloriam nominis tui, domine, et per filii tui domini nostri Iesu Christi crucem in qua pependit, dssipentur sicut stipulae ante faciem venti et, sicut comburuntur ligna ab igne, sicut ros et nix ante radium solis, sic defluant et pereant et dissipentur a corpore et anima famuli tui et pergant per loca arida et deserta, ubi sancti et iusti non habitant, quia tu, domine, non nos ex auro neque argento neque ex gemmis pretiosis emisti, sed sancto corpore et sanguine filii tui per passionem crucis nos redemisti. Ideo nunc non habeant potestatem inimici tui et adversarii famulo tuo nocere neque eum iniurari, sed recedant cum omni eorum nequitia. Et, sicut separasti, domine, lucem a tenebris, iustitiam ab iniquitate, mendacium a veritate, sic eos iubeas, domine, exire et separari a corpore et anima famuli tui N., a capite usque ad pedes, per omnem compaginationem membrorum eius. Per eundem.
  3. Alia. Coniuro vos, spiritus et angeli maligni, persecutores christianorum, per patrem et filium et spiritum sanctum et adventum domini nostri Iesu Christi, per annuntiationem Gabrihelis archangeli ad Mariam virginem, per nativitatem domini, per infantiam eius, per persecutionem eius ab Herode rege, per passionem eiusdem domini nostri Iesu Christi, per patibulum crucis eius, per sanguinem, per sepulchrum eius, per resurrectionem eius, per ascensionem eius in caelos, per adventum eius super apostolos, per regnum eius, per adventum eius ad diem iudicii et iustum iudicium iudicandum inter iustos et peccatores, per omnes etiam caelorum virtutes, per choros angelorum, archangelorum, prophetarum, apostolorum, martirum, confessorum, virginum atque omnium simul electorum Dei ; vos, demones, coniuro, ut non habeatis potestatem temptare vel fatigare hunc famulum Dei. Qui venturus est.
  4. Alia. Deus Abraham, esto nobis protector, ut exeant et effugiant demones maligni a corpore et anima famuli tui. Deus Ysaac, esto nobis galea salutis. Deus Iacob, esto nobis scutum fidei, pugnare contra demones et demonum astutias et diabolorum consortes, ut malitia eorum amplius non habeat in hunc famulum tuum, sed effugiat et non revertatur. Ingrediatur in eum, domine, benignitas, te iubente, et pax domini nostri Iesu Christi, per quem redempti sumus. Ab omni enim malo non timemus, quia dominus nobiscum est. Qui vivit.
  5. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, petimus humili prece divinam clementiam tuam, ut famulum tuum, quem conspicimus ab antiquo hoste temptatum esse graviter et sensum a livore satanae perturbari atque vexari, ab eius impetu clementer eripias ; hominem dico tuis formatum manibus, ut hic, qui, in ecclesia tua positus et per baptismatis sacramentum coniunctus, nomen sanctum tuum confitetur, nulla possit adversitate diabolicae temptationis subveti. Per. Qui venturus.
  6. Alia. Audi ergo, spiritus inmunde, quia tibi interdicitur iniurari figuram Dei. Sicut confirmavit dominus mari terminum, liberavit hominem de morte, ita Christus liberet hunc famulum suum de inimicis suis. Est enim nobis promissio facta patris qui in caelis est. Est in nobis signatum nomen domini. Est nobis Christus natus. Est nobis Christus passus est et Christus nobis resurrexit de sepulchro, qui pro nobis pependit in ligno, qui liberavit tres pueros de camino ignis, Sedrac, Misac et Abdenago, et Danihelem de lacu leonum, ipse liberet hunc famulum suum de potestate inimici et omnium demonorum. Amen.
  7. Alia. Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis dedisti potestatem super omnia demonia, ut eicerent ea de corporibus obsessis, et dixisti eis, si haberent fidem saltem ut granum sinapis, nichil illis impossibile fuisse et nullum esse tam forte demonium quod non fugaret invocatio sancti nominis tui, nos indigni quidem servi tui fidem tuam habentes invocamus sanctum nomen tuum super hunc famulum tuum, quem vexat diabolica saevitia, ut per virtutem tuam conteras diabolum atque evellas et eicias illum de corpore huius facturae tuae et fiat deinceps hoc corpusculum mundum et expiatum de daemone, quod baptismi iamdudum abluit purificatio, per te, salvator mundi, qui in trinitate perfecta vivis.
  8. Alia. Tribulationum nostrarum optime mitigator, Deus, famulum tuum N., de pessimis daemonibus tua permissione obsessum, libera, ut, adiutorio clementiae tuae munitus nullis impugnationibus aggravetur. Per
  1. Exorcizo te, maledicte et inmunde spiritus, draco, basilisce, serpens noxie, per Deum omnipotentem, per verbum veritatis et per signum crucis Iesu Christi Nazareni et per agnum inmaculatm de altissimis progressum, de spiritu sancto conceptum, ex virgine Maria natum quem Gabrihel angelus nuntiavit venturum, ut recedas ab hoc famulo Dei. Adiuro te etiam per eum quem Iohannes videns axclamavit dicens : "Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi". Qui cum patre.
  2. Alia. Exorcizo te, auctor diabolicae potestatis, inventor malitiae, cum satellitibus tuis precipiens in nomine patris et filii et spiritus sancti et in nomine gloriosae deitatis, cui novem ordines angelorum et throni, dominationes et patriarchae et apostoli diebus ac noctibus proclamant : "Sanctus, sanctus, sanctus", qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens, ut exeas ab hac creatura Dei et rerecedas et expellaris cum omnibus infestationibus omnibusque suggestionibus, necnon et malitiae tuae artibus, ita ut ubicumque cretaura ista cum signaculo crucis ingressa aut aspersa fuerit, omnes ibi adinventiones malitiae tuae effugentur et nullus eis ultra ibi locus relinquatur. Per eundem. Qui venturus.
  3. Alia. Exorcizo te, spiritus inmunde, per Deum patrem omnipotentem, qui fecit caelum et etrram, mare et omnia quae in eis sunt. Proinde omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, omnisque incursus inimici et omne fantasma satanae, eradicare et effugare ab hac forma Dei, quam dominus Deus noster ad suam gratiam vocare dignatus est, ut fiat templum Dei et spiritus sanctus habitet in ea, in nomine Dei patris omnipotentis et in gloria domini nostri Iesu Christi, qui iudicaturus est vivos et mortuos et saeculum per ignem.
  4. Alia. Exorcizo te, spiritus inmundissime. Exi ab hac creatura Dei, per invocationem nominis domini nostri Iesu Christi. Non tibi impero ego peccator, sed imperat tibi agnus inmaculatus, Iesus Christus dominus noster, Deus dei filius. Urgent te angeli, urgent te archangeli, urgent te patriarche, urgent te prophetae, urgent te apostoli, urgent te martires, urgent te confessores, urgent te virgines. Deficiant tuae artes, diabole in die, in nocte, in hora, in momento. Redde fortitudinem membris, redde animae sanitatem. Non temptes eam, non morti tradas, non in esca, non in potu, non in locis publicis. Non supervenias vigilanti, non dormienti, nec mentem moveas, nec impedias quaerentem vitam aeternam. Per eum qui venturus.
  5. Alia. Nec te latet, Satanas, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem qui venturus est velut clybanus ardens, in quo tibi atque universis angelis tuis sempiternus preparatus erit interitus. Et ideo, pro tua nequitia, damnate atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius, da honorem spiritui sancto paraclyto, in cuius virtute precipio tibi, quicumque es, spiritus inmunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N., ut eum Deo suo reddas, quoniam dominus Iesus Christus eum ad suam gratiam et benedictionem vocare dignatus est.
  6. Te ergo, domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum N., nec liceat adversario usque ad animae temptationem pervenire, sed sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima ista triumphare incipiat.
  7. Unde, maledicte Satana, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius spiritui sancto et recede ab hoc famulo Dei N. Tibi ergo precipio, damnate, inmunde spiritus, hostis humani generis, per Deum patrem omnipotentem, invisibilem, incomprehensibilem atque inmortalem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Eradicare et effugare ab hoc famulo Dei N., ita ut eo ultra locum non habeat contrariae virtutis ammixtio.
  8. Sed tu, Deus omnipotens, propitius adesto, ut corpus daemoniis obsessum a tota nequitia diabolica tua potentia sit purgatum, per hoc signum sanctae crucis, quod tu, maledicte diabole, non audeas resignare. Per dominum nostrum qui venturus est, una cum patre et spiritu sancto iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
  9. Alia. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, qui peccatorum non vis animas perire, sed culpas conteri, respice propitius super hunc famulum tuum N., qui peccatorum merito expulsus a facie tua, potestati est subiectus Satanae ; mundatum ad pristinam sanitatem reforma. Pietatis tuae sit ille pristinum templum sanctum, quod fuit in baptismo, et habitet in eo spiritus sanctus. Per.
  1. Exorcizo te, hostis humani generis, in nomine Dei omnipotentis, ut recedas ab hoc pretioso divini opificis plasmate. In hoc enim figmento est vera Syon, quam elegit dominus in habitationem sibi. Discede ergo, nequissime Satana, cum omnibus nequitiis et artibus tuis, nec ullas in hac Dei imagine insidiarum tuarum suboccultes reliquias, ac, ne id solum contempnendum putes, ecce signum crucis domini nostri Iesu Christi, in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter, per quod tremebundus et pavefactus excluderis. Absit a corde eius omne infirmitatis lubricum, omne incompositae conversationis indignum. Absint foedi actus et foedi sensus. Absit a corde pariter atque anima omnis diabolicae temptationis gravis et maculosa contagio, ut qui in illo vivifico et inmortali bono fonte plenae atque perfectae gratiae puritatem ingressus capiebat, egressus postea non relinquat Per. Qui venturus est.
  2. Alia. Adiuro te per Deum vivum et per Deum omnipotentem, inmundissime spiritus, qui es inveterator malitiae, materies criminum, origo peccati, qui fraudibus delectaris, sacrilegiis pasceris, stupris et cedibus gaudes. Te, invocato domini nostri Iesu Christi nomine, increpamus et adiuramus per eiusdem maiestatem atque virtutem, per passionem et resurrectionem, per adventum ad iudicium, ut in quacumque membrorum parte latites, propria te confusione manifestes, exagitatusque spiritalibus plagis et invisibilibus tormentis, vas, quod optinuisse te credis, effugias, et expiatum post habitationem tuam domino derelinquas. Sufficiat quod prioribus saeculis per hominum corda pene per totum orbem dominatus es. Iam in dies singulos destruitur regnum tuum tuaque cotidie usque in finem tela deficiunt. Tu vastatus Egyptiorum plagis, tu in Paraone dimersus, in Hiericho destructus, in septem Chananeis gentibus stratus. Tu per Samson in allophilis subiugatus, per David trunctatus in Goliath, per Mardocheum in Aman expoliatus, per Danihelem in Bel deiectus, in dracone punitus, per angelum in Erode percussus, per dominum nostrum Iesum Christum humanis imperiis subiugatus, per Paulum cecatus in Mago, ustus in vipera, per Petrum disruptus in Symone, per omnes sanctos deinceps fugaris, torqueris, illuderis, aeternis ignibus et inferni tenebris deputatus. Unde hominem dominus noster Iesus Christus in Adam saecundo de mortis peccato dum te triumphat extremit. Abscede, inimice laqueator, et post haec, prohibentibus et comminantibus nobis, corpus Deo dicatum ne repetas. Interdictum tibi sit in nomine patris et filii et spiritus sancti, in gloria dominicae passionis, cuius cruore salvatus adventum eius expectat, iudicium confitetur. Qui vivit et regnat cum spiritu sancto in gloria patris, quique venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
  3. Item alia eiusdem. Divino precepto, sacro imperio, trino pietatis auxilio, impero atque dico tibi, damnate, inmunde spiritus, auctor concupiscentiae, princeps superbiae, radix amaritudinis, scissor unitatis, hostis pacis, inimicus castitatis, in pace subdolus, in persecutione violentus ; antequam miles, desertor ; priusquam imperator, tirannus ; antequam capias, captivus. Tu ab origine superbus et invidiosas artes machinans, Deo te esse similem voluisti dicens : "Ascendam in nubem et ero similis altissimo". Tibi enim parum visa fuit angelica dignitas, forma qua prius utebaris. Sic eras in paradyso tamquam gemma pretiosa et exaltatus in tua pulchritudine Deum voluisti temptare. Tunc te universorum creator Deus ab alto desuper transcaptivavit, et, cum vidisses hominem sacris manibus factum, ad imaginem Dei formatus, invidia tui laboris accensus et ingenio crudelitatis, verbis simplicioribus irretisti et serpentina fraude deceptum in sempiternum perire voluisti, promittendo bona et dando mala et in infirmo vase muliebri imperium mortis optinuisti. Tu Israhel gentium simulacra preparasti, ut Deum vivum relinquerent et scultibus et lignis et lapidibus deservirent. Tu es totius amaritudinis, qui varias inmittis concupiscentias. Da ergo honorem Deo vivo et vero et time nomen domini nostri Iesu Christi et discede a famulo Dei, in nomine eiusdem domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est iudicare vivos.
  4. Item exorcismus sancti Ambrosii. Omnipotens domine, verbum Dei patris, Christe Iesu, Deus et dominus universae creaturae, qui sanctis apostolis tuis potestatem dedisti calcandi supra serpentes et scorpiones, quique, inter cetera mirabilium tuorum precepta, dignatus es dicere : "Demones effugate", cuius virtute victus tamquam fulgur de caelo Satanas caecidit, tuum nomen cum timore et tremore supplex deprecor, ut indignissimo michi, data venia omnium delictorum, confidentiam et possibilitatem donare digneris, ut hunc crudelem draconem, brachii tui munitus potentia, fideliter et securus aggrediar.
  5. Adiuro te ergo, omnis inmundissime spiritus, omne fantasma, omnis incursio Satanae, in virtute nominis domini nostri Iesu Christi, qui post lavacrum Iordanis in desertum ductus est et in tuis te sedibus vicit, ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit, tu desinas inpugnare et in homine miserabili non humanam fragilitatem sed omnipotentis Dei imaginem contremiscas. Cede ergo Deo, qui te humiliatum famulo suo Iob in servitutem redegit. Cede Deo, qui te et militiam tuam in Pharaone et in eius exercitu per Moysen servum suum dimersit in abissum. Cede Deo, qui te Danihelem puerum suum in Bel perdidit et in dracone prostravit. Cede Deo, qui te per fidelissimum servum suum David de Saule rege spiritalibus canticis pulsum fugavit. Cede Deo, qui te in Iuda traditore damnavit. Ille enim te nunc divinis verberibus agit, in cuius conspectu cum tuis legionibus tremens clamabas : "Quid nobis et tibi Iesu fili David ? Venisti ante tempus torquere nos". Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis : "Ite, maledicti, in ignem eternum, quem preparavit pater meus diabolo et angelis eius". Tibi enim, impie, et angelis tuis vermis, qui numquam moritur, tibi et angelis tuis inextinguibile preparatur incendium, quia tu es maledicti homicidii princeps. Tu auctor incesti ; tu sacrilegorum caput ; tu artium pessimarum magister ; tu hereticorum doctor ; tu totius obscenitatis inventor. Exi ergo, impie ; exi, scelerate ; exi cum omni fallacitate tua, quia hominem templum suum voluit esse Deus. Sed, quid diutius moraris ? Da honorem Deo patri omnipotenti, cui omne flectitur genu. Da locum Christo Iesu, qui pro homine sanguinem suum fudit. Da locum spiritui sancto, qui te per beatum apostolum suum Petrum manifestavit in Symone, qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condempnavit, qui te in Herode rege honorem Deo non dante percussit, qui te in Elima mago per apostolum suum Paulum cecitatis caligine perfudit et per eundem de phitonissa imperans exire precepit. Discede ergo nunc ; discede, seductor. Tibi enim heremus sedes est, tibi habitatio serpens est. Humiliare, prosternere. Non est iam differendi tempus. Ecce enim dominator dominus proximat. Cito ignis ante ipsum ardebit et inflammabit in circuitu inimicos suos. Si enim hominem fallis, Deum non potes irridere. Ille te eicit, cuius oculis nichil occultum est. Ille te expellit, cuius virtuti universa subiecta sunt. Ille te excludit, qui tibi et angelis tuis aeternam preparavit gehennam, de cuius ore exiet gladius bis acutus. Qui venturus est in eodem spiritu sancto iudicare vivos et mortuos.
  6. (absence de n°6 dans l'édition Vogel)
  7. Alia oratio unde supra. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, pater domini nostri Iesu Christi, in tuo nomine et in tua virtute confidens, divinam potentiam invocans deprecor, ut, per signum Iesu Christi filii tui domini nostri, hic inmundus spiritus a creatura Dei expellatur. Quicumque vel undecumque es, inmunde spiritus, interdicitur tibi per Deum caelorum, per Deum angelorum, per Deum archangelorum, per Deum prophetarum, per Deum apostolorum, per Deum martirum, per Deum confessorum, per Deum virginum, per moderatorem et rectorem totius creaturae, qui fecit caelum et terram, mare et omnia que in eis sunt, ut recedas ab hoc famulo Dei. Adiuraris, spiritus inmunde, per Deum vivum, qui palmo mensus est caelum et pugno comprehendit orbem terrae, quem tremiscit caelum et terra, quem angeli et archangeli tremunt, quem horrescit caligo, quem tremunt fundamenta montium et universa terra, de sub cuius pede exeunt tonitrua, coruscationes, fulgura, pluviae, venti, qui sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, ut huic creaturae Dei ultra non presumas imminendo nocere. Ecce enim Deus omnipotens veniet in nubibus caeli cum exercitu angelorum et ardebunt montes et sicut cera liquescent, et campi ut sulphur, et ut bitumen ipsum mare exardescit, flumina exsiccabuntur et plura libamina deficient ante conspectum claritatis suae. Tu ubi effugies et ubi tunc te caelabis, inmunde spiritus, ante iram Dei vel ante iram agni, dum insurrexerit ventilare terram ? Per ipsius nomen et virtutem coniuro te, inmundissime spiritus, qui passus est sub Pontio Pilato, cuius gutta sanguinis in terram cecidit et contremuit omnis terra, qui Lazarum suscitavit a mortuis, qui paraclitum curavit, claudos currere fecit sicut cervum, cecos illuminavit et puerum centurionis sanavit, leprosos mundavit, mulierem a profluvio sanguinis liberavit, ut, famulo eius incolumi relicto, concito cursu exeas et post haec tuis versutiis lacessere non apponas. Sit liber ab omni temptatione diabolica, ut, pristina sanitate recepta, mereatur laudare nomen sanctum tuum. Qui vivit.†
  8. Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martirum, Deus confessorum, Deus virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem, quia non est alius Deus preter te, nec esse poterit verus, nisi tu, creator caeli et terrae, qui verus rex es et cuius regni non erit finis, humiliter maiestati gloriae tuae supplico, ut hunc famulum tuum de inmundis spiritibus liberare digneris. Per.††
  9. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulo tuo, da ei veram humilitatem, veram patientiam, veram penitentiam, veram veritatem et relinquere vanas pompas diaboli et angelorum eius et omnes subiunctos socios eorum et, sicut liberare dignatus fuisti Adam de inferno, Petrum de carcere, Paulum de vinculis, Teclam de bestiis, Susannam de falso crimine, paraliticum de grabatto, Lazarum de monumento, populum Israheliticum de medio mari, Ionam de ventre ceti, Loth de Sodomis, tres pueros de camino ignis ardentis, Sedrac, Misac et Abdenago, Danhielem de lacu leonum et David de gladio maligno, Mariam Magdalenam de septem demoniis, ita eum liberare digneris, domine, ab antiquo persecutore. Per.
  10. Alia. Oramus te, domine omnipotens, ut spiritus iniquitatis amplius non habeat potestatem in hoc famulo tuo N., sed ut fugiat et non revertatur ; ingrediatur in eum, domine, te iubente, bonitas et pax domini nostri Iesu Christi, per quem redempti sumus, et ab omni malo non timemus, quia dominus nobiscum est. Qui vivit.
  1. Ex imperio Dei omnipotentis et Iesu Christi domini nostri passione ac resurrectione eius, tibi, summi furoris et iniquitatis et omnis invidiae auctor, qui sub sigillo Salomonis passus fuisti tormenta Dei omnipotentis, quicumque es aut undecumque es, inmunde spiritus, sive de inferno, sive de aere, sive de monumentis, sive de speluncis, sive de paludibus, sive de locis aquosis, sive de rivis, sive de viis, sive de inviis, sive de silvis, sive de imis, sive de summis, sive de ignis incenso, sive de cavernis petrarum, interdicitur haec imago Dei. Per Deum quoque caelorum omniumque virtutum, per Deum creatorem et moderatorem totius creaturae, interdicitur tibi et sodalibus tuis et omnibus angelis contrariis hoc plasma Dei omnipotentis. Nunc ergo adiuro te, inmunde spiritus per adventum domini nostri Iesu Christi, ut tollas te et exeas ab omnibus membris istius famuli Dei N., a capite, a capillis, ab humeris, a collo, a brechiis, a dorso, a scapulis, ab interioribus partibus, a ventre, a genibus, a cruribus, a plantis, a trecentis sexaginta quinque membris, que dominus noster Iesus Christus ad suam similitudinem compaginare dignatus est. Adiuraris, inmunde spiritus, per Deum vivum ; adiuraris per Deum verum, adiuratus sis per Deum sanctum, qui palmo mensuravit terram, quae eius pugillo comprehensa contremuit. Ita et tu, invide serpens, contremisce virtute Dei omnipotentis, quem contremiscit caelum et terra, mare et omnia quae in eis sunt, quem contremiscunt angeli et archangeli, quem contremescit omnis creatura, quem contremuit Sodoma et Gomorra et omnia fundamenta terrae. Interdicitur tibi, inmunde spiritus, haec imago Dei, per eum qui sedet in throno regni, sub cuius pedibus exeunt coruscationes, venti et tonitrua. Per ipsius nomen et virtutem adiuraris atque constringeris, de quo pronuntiavit Iohannes in Apocalypsi dicens : "Vidi illum sedentem inter septem candelabra aurea indutum podere atque cinctum zona aurea sub mamillis eius. Capilli eius albi velut nix ; aspectus eius velut flamma ignis ; vox eius velut vox aquarum multarum ; pedes eius similes auricalco. Ex ore eius exiebat gladius ex utraque parte actutus", unde te interficere habet. Proinde, vane et inmunde spiritus, per eum adiuraris, qui dignatus est baptizari aquis Iordanicis et spirtus sanctus super eum in specie columbae descendit. In ipsius nomine interdicitur tibi, inmunde et erratice spiritus, ut nullo modo presumas nocere huic famulo Dei N., neque in dolore, neque in insania, neque in vulneribus, neque in aliquo malefico, neque ambulanti, neque stanti, neque iter agenti, neque vigilanti, neque dormienti, neque dum manducat et bibit, neque dum aliquod opus facit, quia creatura et psalmatio Dei omnipotentis est. Ergo, maledicte diabole, aeterna combustione damnande, quid acturus es, quando ipse rex aeternus veniet in nubibus caeli, in potestate magna et maiestate, cum exercitu angelorum et archengelorum et cum omnibus virtutis caelorum ? Tunc omnes montes ardebunt sicut cera et campfulgurabunt bitumen, caelum plicabitur et mare siccabitur et omnes apparebunt in conspectu claritatis eius, et tunc fugies ante faciem eius. Ubi te celabis ? Ubi absconderis, inmunde spiritus ? Ubi poteris latitare ante iracundiam Dei, cum venerit iudicare vivos et mortuos, in cuius iudicio damnandus eris poena perpetua ? Ideo interdicitur tibi, inmunde spiritus, honorabilis haec imago Dei ; interdicitur tibi nomen christianitatis ; interdicitur tibi plasmatio Dei, de eo qui conceptus est de spiritu sancto, natus ex Maria virgine et in eadem carne passus mortuus est et sepultus et resurrexit. Per ipsius nomen, qui pedibus siccis super mare ambulavit et Petro mergenti dexteram porrexit, ventis et fluctibus imperavit, interdicitur tibi, inmunde spiritus, ut nullomodo audeas nocere huic famulo Dei N., quem pretioso suo sanguine liberavit idem Christus Iesus noster dominus. Qui venturus est.
  2. Postea signet eum in manu dextera, dicens : Accipe signum crucis in manu dextera tua in nomine patris et filii et spiritus sancti. Pax tecum. Resp. Amen.
  3. Deinde in sinistra manu dicens : Signo crucis salvatoris domini nostri Iesu Christi in manu sinistra signare.
  4. Ad linguam ita : Signo crucis redemptoris domini nostri Iesu Christi in lingua signare.
  5. Ad frontem hoc modo : Signaculo crucis domini nostri Iesu Christi in fronte signare. Signo te in nomine domini nostri Iesu Christi in fronte, ut confidas in eum.
  6. Ad oculos : Benedico oculos tuos, ut videas claritatem eius.
  7. Ad aures : Benedico aures tuas, ut audias verbum veritatis eius.
  8. Ad nares : Benedico nares tuas, ut precipias odorem suavitatis eius.
  9. Ad pectus : Benedico pectus tuum, ut credas in eum.
  10. Ad os et labia : Benedico os tuum et labia tua ut confitearis illi.
  11. Ad pedes : Benedico pedes tuos, ut ambules in viis domini.
  12. Ad manus ambas : Benedico manus tuas, ut operentur opera Dei, in nomine domini nostri Iesu Christi salvatoris, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
  13. Item alia signatio capitis, oculorum sive omnium membrorum. Signo caput tuum, sicut signavit omnipotens infirmos in Chana Galileae.
  14. Signo oculos tuos, sicut illuminavit dominus oculos caecorum illorum qui in evangelio leguntur.
  15. Signo omnia membra tua, ut ab ipsis expellatur diabolus, qui ledit omnem carnem.
  16. Benedicat te dominus sicut benedixit quinque milia virorum extra mulieres et infantes. Benedicat te dominus sicut benedixit domum Abrahae, Isaac et Iacob.
  17. Fiat sanitas domini super te, qui sanavit mulierem de fluxu sanguinis. Custodiant te angeli et archangeli et liberent te ab omnibus malis et artificiis diaboli.
  18. Protegat te Deus Israhel et adiciat sanitatem et benedictionem tibi et hic et in futuro saeculo. Amen.
  1. Hoc ieiunium providebit unusquisque, qui a daemonio vexatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
  2. Primam ebdomadam ieiunet cotidie usque ad vesperam et tunc manducet subcinericium panem frigidum, cum sale et aqua benedicta factum, et bibet aquam benedictam.
  3. Et tunc preterea alias ebdomadas quinque nihil aliud manducet, nisi panem tertia die coctum, cum lardo super unam noctem cocto, et cervisam tres noctes habentem, vel, si vinum habet, tantum staupum plenum vino bibat et numquam inebrietur.
  4. Et quando primum legatur super infirmum hominem, det illi presbiter aquam benedictam cum sale sanctificato bibere et cum absinthio mixta donec evomat.
  5. Manus autem neque faciem neque pedes neque ullum corporis membrum in illis sex ebdomadis lavet, nisi cum aqua benedicta.
  6. Non manducet in horto herbulas, neque ulla holera, neque occidat quicquam, nec aliquid videat occidere.
  7. Non veniat ubi ullum morticinum videat, nec ad mortuum hominem veniat, nec ulla cadavera videat in quadraginta diebus sive noctibus.
  8. Transactis autem quadraginta diebus veniat ad sacerdotem et faciat puram confessionem de omnibus peccatis suis et audiat missam, et sacrificium accipiat et celebret orationem et, iuxta apostolum, oratio fidei salvabit infirmum.
  9. In extremo iubeatur illi, ut duo genera piscium, tincam scilicet et anguillam non gustet, nec de ullo genere bestiarum vel volatilium.
  10. Et si firmiter istud ieiunium cum oratione et pura confessione servaverit, credimus de misericordia Dei et vere confidimus, quia de omnibus incentivis diabolicis, domino largiente, liberabitur.
  1. Deus invictae virtutis auctor et inestimabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator, qui inimicos tuos et adversarios honore gloriae tuae potenter expugnas, te quidem supplices deprecamur, ut hunc famulum tuum, expulsa inmundorum spirituum potestate, ad laudem nominis tui liberare digneris. Per dominum.
  2. Secreta. Domine Deus virtutum, suscipe preces et hostias has, quas tibi indigni offerimus, pro famulo tuo, ut, indulta sibi peccatorum suorum remissione, eum ad opprimentis diaboli invasione digneris redimere. Per.
  3. Ad complendum. Concede, quesumus, omnipotens Deus, qui solus nostrae fragilitatis es conscius, ut, eiectis tua virtute spiritibus inmundis, famulus tuus ab eorum incurisone ulterius muniatur. Per.
  1. Deus, qui per unigenitum tuum, exclusa dominatione diaboli, populum tibi aptasti, expelle, quesumus, a famulo tuo cunctas diabolicae illusionis insidias et eum illibatum ab omni eius impugnatione conserva. Per.
  2. Secreta. Munus nostrae humilitatis, pro tuitione famuli tui N. oblatum, petimus, domine, dignanter assume et ab eius impressione omnem maligni spiritus potestatem excluse. Per.
  3. Ad complendum. Caelestis hic panis, quem sumpsimus, domine, et nobis indulgentiam tribuat et famulum tuum ab hostis irrisione defendat. Per dominum.
  1. Quesumus, omnipotens Deus, ut mittere digneris sanctos angelos tuos qui defendant et tueantur hominem istum, protegant illum vigilantem, illuminent dormientem et ab omni infestatione diabolica reddant quietum ac securum, ut nullam deinceps habeat in eo potestatem pars iniqua, non in eum ingerdi, non animam vel corpus eius nequam spiritus laedere, fatigare vel terrere aut temptationibus titillare presumat. Per.
  2. Alia. Deus Abraham, Deus Iacob, Deus qui Moysi famulo tuo in monte Sinay apparuisti, et filios Israhel de terra Egipti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte, te quesumus, ut mittere digneris, domine, sanctum angelum tuum, qui similiter hunc famulum tuum custodiat et ab omni diabolicae lesionis incursu defendat. Per.
  3. Alia. Exorcizo te, omnis incursus Satanae et omne fantasmata, ut recedas ab hoc plasmate Dei, cum omni malitia tua, cum sordibus et inquinamentis tuis, et non valeas deinceps, neque per te neque per tuos ministros, ei illudere, ut templum Dei effici mereatur et spiritus sanctus possit habitare in eo et tu, Belial, eradicare et effugare longe, ut ultra non revertaris, adiuratus per nomen domini nostri Iesu Christi Nazareni. Qui venturus est.
  4. Alia. Domine Deus omnipotens, qui omnia proprio dispensas arbitrio, tu pater clemens, tu pius propitiator, tu meastorumm consolator, tu tribulantium fortitudo, tu egrogantium medicus, tu defensor tuorum plasmatum, respice de sede sancta tua, super hunc famulum tuum N., quem demonum malignus conturbat spiritus, et memor esse digneris, quia opus manuum tuarum est et pretioso tuo sanguine eum redimere dignatus es, et non sinas amplius animam laniari, diabolica fraude deceptam, sed concede, ut medelam tuam non solum in corpore sed etiam in anima nsentiat. Pae dominum.
  5. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, pater domini nostri Iesu Christi, te supplices deprecamur, ut imperes diabolo, qui hunc famulum tuum detinebat, ut ab eo recedat, et libera eum, qui credit in verum liberatorem dominum nostrum Iesum Christum, ut, purgata ab eo omni labe iniquitatis, miestati tuae pura mente deserviat. Per.
  6. Alia. Oramus pietatem tuam, omnipotens Deus, ut prestes auxilium familiae tuae et clementer exaudire digneris preces nostras, ut famulum tuum, liberatum ab infirmitate valida, ad integram et pristinam iubeas reverti corporis sanitatem. Per dominum.
  7. Item alia oratione unde supra. Sanet te Deus pater omnipotens, qui te creavit. Sanet te Iesus Christus, qui pro te passus est. Sanet te spiritus sanctus, qui in te effusus est. Sanet te fides tua, que te liberavit in nomine domini nostri Iesu Christi. Qui venturus.
  8. Benedicat te Deus caeli ; adiuvet te Christus filius Dei vivi ; corpus tuum in suo sancto servitio conservet ; mentem tuam illuminet, sensum tuum dirigat ; gratiam suam ad profectum animae in te augeat et ab omni malo te liberet ; qui sanctos suos semper adiuvat, ipse te adiuvare et conservare dignetur. Qui in trinitate.