2 - Prières d'exorcisme du rituel et pénitentiel de Cologne, Paris, Bibliothèque Nationale de France, ms. lat. 14833

Figurent entre crochets les formulaires non identifiés et, peut-être, originaux.

(fol. 31v) : Incipit inpositio manuum super energuminum baptizatum.

Innumeras medelae tuae curas deprecamur, domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, quas distribuit humanis infirmitatibus Christus. Erige famulum tuum egritudinis languore depressum et omnem sensum eius dignare tuis visitationibus refovere, quatinus adoptionem tuam possit cum gaudio sanitatis percipere. Expelle itaque ab eo cuncta contrariae valitudinis tela, ut gratiam tuam gratanter occurat. Releva quem redimere gloriaris, ut baptismi sit in illo palma, non mortis, et gloriosum semper baiulet quod accepit signaculum crucis. Per Iesum Christum dominum nostrum.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, a cuius facie caeli distillant, montes sicut caera liquescunt, terra tremit, cui patent abissi, quem infernus pavescit, quem omnis irarum motus aspiciens humiliatur, te supplex deprecor, dominator domine, ut invocatione nominis ab huius famuli tui vexatione inimicus confusus abscedat et ab huius possessione anima liberata ad auctorem suae salutis recurrat, liberatoremque suum, diabolico fetore (fol. 32) depulso et odore suavissimo spiritus sancti percepto, sequatur. Per.

Alia. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, virtutem tuam totis exoro gemitibus pro huius famuli tui a diabolo oppressa infantia ; qui etiam indignis inter pressuras donas presidium, exurge pro huius infantia debellata et noli diu retinere vindictam nec ante conspectum tuum veniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem nec pro patre promisiti filium iudicari. Auxiliare, quesumus, inimici furore vexato, ne sine baptismate facias eius animam a diabolo possideri, sed potius tenera aetas, maligni oppressionibus liberata, tibi referat gratias sempiternas. Per.

Alia. Famulum tuum, domine, N. ad tui baptismi gratiam recurrentem respicere et conservare dignare, ut, in tui nominis signo, quicquid in eo per originalis peccati transgressionem penae obnoxium diabolus detinebat, sacri fontis indulgentia resolvatur. Veteris hominis exuvias deponat et novae vitae indutus amictiu resurgat. Omnia nequissimi spiritus ab eo venena depelle et salutari baptismi tui gratia adimple, ut tui muneris percepione in aeterna vita valeat exultare.

Alia. Nec te latet, Satanas, ut supra.

Alia. Te, domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne adversario liceat usque ad temptationem animae pervenire, sed, sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima huius sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ, domine, exitum mortis, et spatium vitae distende. Releva quem perducas ad baptismi sacramentum, ne redemptioni tuae inferas damnum. Tolle occasionem diabolo triumphandi et reserva quem triumphis compares Christi, ut sanus tibi in ecclesia tua gratia baptismatis renascatur, qui es facturus cuncta que petimus. Per dominum. †

[Omnipotens deus pater misericordiarum et deus consolationis qui per unigenitum tuum dominum nostrum ita regenerationis humanae consecrasti mysterium ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate discedunt nulla possit iteratione rescindi quia cum geminatur a sacra lege non virtus inditae consecrationis excluditur, sed iniuria fidei sacramentis irrogatur. Ideo (fol. 32v) cum ad veram matrem ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione respicientes a potestate redeunt non quod amiserit baptismi recipient sed quod in se permanenti fecerit contumeliam veracis penitentiae satisfactione reparatur. Hinc tuam misericordiam pater sancte supplices exoramus ut hunc famulum tuum ad sancta tua quae reliquerat a tria reverentem inmensa benignitate suscipias et piissima propiciatione salvifices ut qui ruinae suae lapsum anathematizando nec ( ) vigilantatione castigat, dignae penitentiae fructus te miserante perficiat. Tuo qui respectu satisfactionis super sit unicium tuo munere de perdicionis sentiat se longitate regressum longium enim ante tam collatae fidei negatione quam operis pravitate discesserat. Unde quis ut secundum multitudinem miserationum tuarum inmanissima supplicis tui remittatur impietaset oberrantem longuior abttinere saluti aeternae tua revocare maiestas. Nos autem sic in exequendis mysteriis tuis probamur indigni ita de tua sumus miseratione certissimi et ob hoc non audemus revertenti atquem pulsanti reconciliationis ianuam claudere cui ad revertendum cordis oculos te considimus revelasse. Et licet actioni penitentiae metas temporum perficiamus tam quam non solum diem mortis sed et qualitatem pectoris ignoramus, sic eii ad spem reconciliationis admittimus ut affectum plenitudinis non omittat sed perenni tempore continua lamentatione ( ) et sacramentae caelestum communione mereatur esse unitus. Per.

Alia. Dominus qui hominem ad imaginem tuam conductum idreparas quod creasti respice perpicius super hunc famulum tuum et quicquid ignorantiae ipsius heretica pravitate irrepsit, indulgentia tuae pietatis ignosce et quod in eo diaboli fraude conmissum et nequicia arriane perfidie nomerat, non ei reputetur ad culpam, sed membrum ecclesiae catholice remissionis clementia reformetur (fol. 33) ut altaribus sacris recepta veritatis tue conmunio reddatur. Per.

Alia. Deus humani generis conductor et redemptor, Deus qui facturam tuae similitudinis et imagines tuae secundum divinitas bonitatis tue in id reparas quod creasti respice super hunc famulum tuum et quicquid ignorantiae ipsius necessitas hostilitatis in flixit indulgentia integra non suppetit nichil reputetur ad culpam sed ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reparetur. Per.

Benedic domine creaturam hanc salis quam benedicimus in nominee tuo… (exorcisme du sel).

Alia. Piam quis domine salvare remedium per hanc benedictionem… (exorcisme du sel).

Alia. Domine sancte pater omnipotens aeterne deus, benedicere digneris hanc creaturem salis… (exorcisme du sel) (fol. 33v).

Alia. Benedic domine hanc aquam adversus humani inimicum… (exorcisme de l'eau).

Alia. Deus invictae virtutis auctor aequalis imperii rex ac magnificus triumphator… (exorcisme de l'eau).

Alia. Deus qui ad salutem humani generis, ut supra.

Fiat commixtio et consecratio salis et aquae…

Descendat omnipotens deus benedictio tua super hanc creaturam salis… (exorcisme du sel).

Magnitudinem potentiae tuae (vitem) pellamus omnipotens deus… (exorcisme de l'eau) (fol. 34).]

Sequitur oratio. Deus, qui es medicus salutaris, ad deferenda quae tibi iugiter debemus obsequia, tribue nobis tam corporum quam mentium sanitatem. Per.

Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus apostulorum, Deus martyrum, Deus confessorum, Deus uirginum, Deus pater domini nostri Iesu Christi, inuoco nomen tuum ac preclarae maiestatis tuae clementiam supplex exposco, ut michi auxilium prestare digneris, adversus hunc nequissimum inimicum et inmundum spiritum, ut ubicumque latet, audito nomine tuo, velociter exeat et recedat. Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi precepit. Ipse tibi imperat, qui te retrorsum redire iussit. Audi ergo, Satana, et time, uictus et prostratus abscede, in nomine domini nostri Iesu Christi. Tu ergo, nequissime Satana, inimice fidei, deceptor generis humani, mortis repertor, iustitiae declinator, irae artifex, malorum radix, fomes uitiorum, seductor hominum, perditor gentium, incitator inuidiae, origo auaritiae, causa discordiae, excitator dolorum, demonum magister, quid stas et resistis, cum scias eum tuas perdere uires ? Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in Ioseph venumdatus, in agno occisus, (fol. 34 v) in homine crucifixus, deinde triumphator mortis exurgens ascendit in caelum. Recede in nomine patris et filii et spiritus sancti, et da locum eidem spiritui sancto, per hoc signum sanctae crucis domini nostri Iesu Christi. Qui venturus.

Alia. Domine, sancte pater, omnipotens, aeterne Deus, Osanna in excelsis, pater domini nostri Iesu Christi, qui illum refugam tirannum gehennae deputasti, qui ipsum unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum leonem rugientem contereret, velociter adtende et accelerare, ut eripias hominem ad imaginem et similitudinem tuam creatum a ruina et demonio meridiano. Da, domine, terrorem tuum super bestiam, quae exterminavit vineam tuam, da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem fortiter stare, nec contempnat sperantes in te et dicat sicut in Pharaone iam dixit : "Deum non noui nec Israhel non dimittam". Urgeat illum, domine, dextera tua potens discedere a famulo tuo N., nec diutius presumat captivum tenere hominem, quem ad imaginem tuam facere dignatus es et in fine saeculi, per filii tui sanguinem remedisti. Adiuro te ergo, serpens antique, per iudicem vivorum atque mortuorum, per factorem mundi, per eum qui habet potestatem mittere te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei, qui ad aecclesiae presepia concurrit, cum comitatu et exercitu furoris tui festinus discedas. Adiuro te, non mea infirmitate, sed in uirtute spiritus sancti, ut recedas ab hoc famulo Dei, quem Deus omnipotens fecit ad imaginem suam. Cede, cede non michi sed misteriis Christi. Illius enim urget te potestas, qui te affigens cruci suae subiugavit. Illius brachium contremisce, qui, devictis gemitibus inferni, animas iustorum a lucem perduxit. Sit tibi terror corpus hominis. Sit tibi formido imago Dei, sit tibi formido nomen christianitatis, nec resistas, nec moreris discedere ab hoc homine, quoniam complacuit Christo, ut in homine habitaret. Et ne me infirmum contempnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis, imperat tibi dominus. Imperat tibi maiestas Christi. Imperat tibi Deus pater. Imperat tibi filius et spiritus sanctus. Imperat tibi apostolorum fides, sancti Petri et sancti Pauli et caeterorum apostolorum. Imperat tibi martirum sanguis. Imperat tibi sacramentum crucis. Imperat tibi virtus mysteriorum Christi. Imperat tibi verbum caro factum. Imperat tibi Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Exi, transgressor. Exi, seductor, plene omni dolo et fallacia, veritatis inimice, innocentium persecutor. Da locum durissime, da locum Christo, in quo nichil invenisti de operibus tuis, qui te expoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligauit et vasa tua disrupit, qui te proiecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis aeternus erit preparatus interitus. Sed quid nunc, truculente recogitas ? Quid, temerarie, retractas ? Reus es omnipotenti Deo cuius statuta transgressus es, reus filio eius Iesu Christo, quem temptare ausus es et crucifigere presumpsisti, reus humano generi, cui mors tuis persuasionibus venit. Adiuro ergo te, draco nequissime, in nomine agni inmaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcauit leonem et draconem, ut discedas ab homine isto, discedas ab aecclesiae Dei. Contremisce et effuge, invocato nomine illius, quem inferi tremunt, cui uirtutes caelorum et potestates et dominationes subiectae sunt, quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant dicentes : "Sanctus, Sanctus, dominus omnipotens". Imperat tibi natus ex virgine. Imperat tibi Iesus Nazarenus, qui te, cum discipulos eius contempneres, elisum et prostratum iussit exire ab homine ; quo presente, cum te ab homine separasset, nec porcorum gregem contingere presumebas. Recede ergo nunc adiuratus in nomine eius ab homine quem ipse plasmavit. Durum est tibi Christo velle resistere. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, quia quanto tardius exis , tanto tibi maius supplicium crescit, quoniam non hominem contemnis, sed illum qui uiuorum et mortuorum dominator est. Qui uenturus est.

(fol. 35v) Alia. Omnipotens sempiterne Deus, pater domini nostri Iesu Christi, te suppliciter deprecamur ; impera diabolo, qui hunc famulum tuum N. detinet, ut ab eo recedat, et libera eum, qui credidit in verum liberatorem dominum nostrum Iesu Christum, ut expurgatus ab omni labe iniquitatis, maiestati tuae pura mente deserviat, consecutus gratiam spiritus sancti. Qui cum patre et eodem filio tuo.

Alia. Recede ergo, diabole, a capite, a capillis, a lingua, a subliguio, a brachio, a naribus, a pectore, ab oculis, a venis, ab intestino maiore et minore. Separa te a famulo Dei, sicut separavit Deus omnipotens caelum a terra, lucem a tenebris, veritatem a mendacio, bonum a malo, dulce ab amaro. Sic eris separatus, inmundissime spiritus, ab homine isto, quia vicit te Christi potentia, quam tu vincere non potes. Sed vincat te dominus noster Iesus Christus, teque damnari faciat in sempiternum, et descendat ad nos gratia pietatis suae. Qui venturus est.

[Signo caput tuum sicut signavit dominus omnipotens, in Chana Galilae. Signa oculos tuos sic illuminavit dominus oculos caecorum illorum qui in evangelio leguntur. Signo omnia membra tua ut ab ipsis expellantur diabolus qui ledit omnem carnem. Benedicat te dominus sic benedixit quinqua millia virorum extra mulieres et infantes. Benedicat te dominus sic benedixit Abraham, Ysaac et Jacob. Fiat sanitas domini super te qui sanavit mulierem de fluxu sanguinis. Custodiant te angeli et archangeli et liberent te ab omnibus malis et artificus diaboli. Protegat te dominus Ihesus et adiciat sanitatem et benedictionem tibi et hunc et in futuro sancto, amen.]

Alia. Repelle domine ab hunc famulum tuum omnem infestationem inimici, inridende gratus suae prestina sanitate, ad gratiarum tue clementiae redeat actionem. Per dominum.

Conjuratio super demoniacum. Alia. Coniuro et contestor te, diabole, per nomen domini nostri Iesu Christi et imperium eius et per virtutem sanctae trinitatis et omnipotentiae eius, ut exeas, Satana, et omnis diabolica potestas de homine isto, absque lesione animae et corporis sui ; ut exeas omnino, nec discurrere nec latere, nec servire in corpore istius et spiritu et anima aut vestimento presumas, sed profugus abscedas nullumque vestigii tui signum aut doloris (fol. 36) in anima eius, vel in carne, vel in ossibus derelinquas. Exi, inmunde spiritus, quicumque es, aut unus aut plures, qualecumque sit tibi nomen. Exi velociter de capite, de capillis, de vertice, de fronte, de omni compagine membrorum, adiuratus per nomen sanctae et individuae trinitatis. Exi, anathema, non remaneas nec abscondaris in ulla compagine membrorum istius, aut flatu eius, nec in ullo angulo domus eius, nec per ullum augmentum aut calliditatem te caelare presumas, neque quae sunt eius contingas aut obsideas, non vestimenta illius, non pecora, non iumenta, sed catenatus et refrenatus per imperium et potestatem et regnum domini nostri Iesu Christi, creatoris mundi, exul effugias partesque illas petas, ubi nullam Dei creaturam ledere presumas. Da honorem Deo omnipotenti, sub cuius omnia domantur imperio, cui insensibilia obediunt elementa. Virtus illius te expellat et exire cogat cum omni turba tua, qui de Maria Magdalena septem demonia fugavit, qui regna mortis per te inventa destruxit et de potestate tua electos suos abstulit. Ipse est rex gloriae, qui ex ore patris procedit ante luciferum. Qui venturus est. Te deprecamur et invocamus, Deus omnipotens, sancta trinitas, ut hominem istum pietatem tuam petentem iubeas emundari ab omnibus insidiis demonum et doloribus inmissionum eorum. Petimus etiam, ut sancta virtus tua afferatur in hunc hominem aegrotum et corroborare eum digneris ad vitam aeternam. Nam legimus in evangelio sancto tuo, quod cum imperio suo dominus Iesus filius tuus spiritus inmundos eiciebat et passiones ab ipsis illatas potenter curavit, ut impleretur quod dictum est per Esayam prophetam : "Ipse infirmitates nostras et egritudines portavit et livore suo plagas nostras sanavit". Tu es, domine, salvator mundi, qui apostolis tuis sanctis et omnibus in te credentibus potestatem dedisti spiritus inmundos eicere et curare omnes languentes et infirmantes per invocationem sancti nominis tui. Tu dixisti : "Quicumque invocaverit nomen domini salvus (fol. 36 v) erit" et "Quodcumque petieitis patrem in nomine meo, dabit vobis". Tu, Domine, dixisti : "Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester caelestis dabit bona petentibus se". Tu dixisti : "Si habueritis fidem et dixeritis monti huic : transi, transiet". Nos credimus te deum esse omnipotentem et apud te omnia possibilia esse, teque, sancta trinitas, invocamus. Exaudi nos, domine, salvator noster. Petimus te per nomen sanctum tuum, ut hunc servum tuum ab omni incursu demonum emundes et omnem infirmitatem, quam ei diabolus ingessit in anima aut corpore, medicina sancta tua sanes, Tu, domine, dicisti : "Non est opus sanis medico, sed egrotis" et "Non veni vocare iustos sed peccatores". Tu es Deus verus et singulariter bonus cum patre et spiritu sancto, mediator Dei et hominum et propitiatio pro peccatis nostris, omnipotens ab omnipotente genitus ante secula. Mitte sanctos archangelos tuos Michahelem, Gabrihelem et Raphahelem, ut assint et defendant hominem hunc, quem tu pius plasmasti, cui tu animam dedisti et sanguinem pro ipso fundere dignatus es. Protegant illum et illuminent vigilantem et dormientem ab omni infestatione diabolica. Ita reddant illum quietum, tranquillum atque securum, ut nullam in eo potestatem deinceps habeant partes iniquae neque in eum ingredi presumant neque animam neque corpus eius ledere, fatigare aut terrere, aut etiam temptationibus titillare presumant. Prestante domino nostro.

Alia. Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Iacob, Deus omnium sanctorum honorificet filium suum, ut hunc hominem sanet per nomen eius, quia per ipsum nobis sanitas datur, et det huic integram sanitatem. Qui vivit et regnat.

Omnipotens sempiterne Deus, a cuius facie caeli distillant, sicut supra scriptum est.

Alia. Deus conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem et similitudinem tuam formasti, respice super hunc famulum tuum N…qui dolis invidi serpentis appetitur, quem vetus adversarius et hostis antiquus atrae formidinis horrore circumvolat (fol. 37) et sensum humanae mentis stupore defigit, terrore conturbat et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, domine, virtutem diaboli fallacesque eius insidias amove. Procul impius temptator effugiat. Sit in sancti nominis tui signo famulus tuus et animo tutus et corpore, die ac nocte, horis atque momentis. Tu pectoris huius interna custodias. Tu viscera regas. Tu corda confirmes, ut insania adversariae potestatis temptamenta venescant. Da, domine, ad hanc invocationem nominis tui gratiam tuam, ut qui hucusque terrebat territus abeat et victus abscedat, tibique possit hic famulus tuus corde firmato et mente sincera debitum prebere famulatum. Qui vivis et regnas.

Item alia conjuratio super demoniacum. Alia. Adiuro te, per Deum altissimum, maledicte Satana, ne famulum suum artibus tuis temptare nitaris, neque eum violentum teneas. Contremisce, inmunde spiritus, principium sceleris malorumque omnium radix, transgressor viae et veritatis, iustitiae persecutor, doctor fornicationis, parricidii magister, dissipator pacis, semen discordiae pessimum, dux tenebrarum, mortis inventor, tartari ianua, vorago gentium omniumque criminum causa. Separa te a filio Dei, sicut separavit Deus pater caelum et terram, mortem et vitam, septentrionem a meridianis, lucem a tenebris, veritatem a mendacio, iustitiam ab iniquitate, amorem ab odio, castitatem ab impuditia. Sic te separa, maledicte, ab homine isto, dans honorem Deo. Exi, maledicte Satanas, ab hoc homine, ut spiritus sanctus perseveret in eo, per Iesum Christum dominum nostrum. Qui venturus.

Alia. Obsecro te, domine Iesu Christe, ut eicias omnes langores ab omnibus membris hominis istius, a capite, a capillis, a cerebro, a fronte, ab oculis, ab auribus, a naribus, a genibus, ab ore, a lingua, a dentibus, a faucibus, a gutture, a collo, ab humeris, a dorso, a pectore, ab uberibus, a corde, a stomacho, a ventre, a visceribus, a lateribus, a carne, a sanguine, (fol. 37v) ab ossibus, a femoribus, a pedibus, a medullis, a nervis, a cute et ab omni compagine membrorum. Exaudi me, domine. Tibi virtus et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Item exorcismum super demoniacum. Exorcizo te, inmunde spiritus, in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit, qui ceco nato oculos aperuit et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo uno et vero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto et recede ab hoc famulo Dei et hoc signum sancte crucis, quos nos fronti eius damus, tu, maledicte, numquam audeas violare et in eo amplius non presumas stare. Per eundem dominum nostrum. Qui venturus est.

Item unde supra. Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Iacob, Deus Moysi et Aaron, Deus Tobiae et Eliae, tu hunc famulum tuum de temptationibus diabolicis eripere et de inmundis spiritibus liberare digneris, et quia ipsi inmundi spiritus ab initio semper fuerunt fallaces et falsi, et numquam steterunt in veritate, sed semper in omni malitia iniquitatis vel superbiae et vanitatis atque cupiditatis, iube, domine, Deus clemens, angelos tuos benignos adesse, qui destruant inimicos tuos malignos et isti serpentes crudelissimi antiqui devoratores languescant, cum consortibus omnibus et subiunctis sociis eorum. Et, sicut percussisti in ira et in furore tuo, domine, Sodomam et Gomorram, sic percutias inimicos et adversarios tuos, qui hunc famulum tuum cupiunt fatigare vel decipere. Non hic possint latere nec in corpore quod non fecerunt, nec in anima quam non dederunt, nec in ullo indumento vestium, nec in ulla compaginatione membrorum corporis. Et quoniam tu, domine, hominem de limo terrae edificasti, ossa et nervos formasti, spiritum tradidisti, presta, quesumus, nobis misericordiam tuam poscentibus, ut exploratores saeculi, seductores gentium, laquei mortis, filii tenebrarum damnati (fol. 38), iubente te, domine Deus noster, potestatem non habeant huic famulo tuo nocere, nec eum fatigare, nec contristari, nec desperatum facere, nec mortem ei tradere ; sed isti destructores gentium, disruptores membrorum, per gloriam nominis tui, domine, et per filii tui domini nostri Iesu Christi crucem in qua pependit, dssipentur sicut stipulae ante faciem venti et, sicut comburuntur ligna ab igne, sicut ros et nix ante radium solis, sic defluant et pereant et dissipentur a corpore et anima famuli tui et pergant per loca arida et deserta, ubi sancti et iusti non habitant, quia tu, domine, non nos ex auro neque argento neque ex gemmis pretiosis emisti, sed sancto corpore et sanguine filii tui per passionem crucis nos redemisti. Ideo nunc non habeant potestatem inimici tui et adversarii famulo tuo nocere neque eum iniurari, sed recedant cum omni eorum nequitia. Et, sicut separasti, domine, lucem a tenebris, iustitiam ab iniquitate, mendacium a veritate, sic eos iubeas, domine, exire et separari a corpore et anima famuli tui N., a capite usque ad pedes, per omnem compaginationem membrorum eius. Per eundem.

Alia. Coniuro vos, spiritus et maligni angeli, persecutores christianorum, per patrem et filium et spiritum sanctum et adventum domini nostri Iesu Christi, per annuntiationem Gabrihelis archangeli ad Mariam virginem, per nativitatem domini, per infantiam eius, per persecutionem eius ab Herode rege, per passionem eiusdem domini nostri Iesu Christi, per patibulum crucis eius, per sanguinem, per sepulchrum eius, per resurrectionem eius, per ascensionem eius in caelos, per adventum eius super apostolos, per regnum eius, per adventum eius ad diem iudicii et iustum iudicium iudicandum inter iustos et peccatores, per omnes etiam caelorum virtutes, per choros angelorum, archangelorum, prophetarum, apostolorum, martirum, confessorum, virginum atque omnium simul electorum Dei ; vos, demones, coniuro, ut non habeatis potestatem temptare vel fatigare hunc famulum Dei. Qui venturus est.

Unde supra. Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Jacob esto nobis protector, ut exeant et effugiant demones maligni a corpore et anima famuli tui. Deus Ysaac, esto nobis (fol. 38v) galea salutis. Deus Iacob, esto nobis scutum fidei, pugnare contra demones et demonum astutias et diabolorum consortes, ut malitia eorum amplius non habeat in hunc famulum tuum, sed effugiat et non revertatur. Ingrediatur in eum, domine, benignitas, te iubente, et pax domini nostri Iesu Christi, per quem redempti sumus. Ab omni enim malo non timemus, quia dominus nobiscum est. Qui vivit.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, petimus humili prece divinam clementiam tuam, ut famulum tuum, quem conspicimus ab antiquo hoste temptatum esse graviter et sensum a livore satanae perturbari atque vexari, ab eius impetu clementer eripias ; hominem dico tuis formatum manibus, ut hic, qui, in ecclesia tua positus et per baptismatis sacramentum coniunctus, nomen sanctum tuum confitetur, nulla possit adversitate diabolicae temptationis subveti. Per. Qui venturus.

Alia. Audi ergo, spiritus inmunde, quia tibi interdicitur iniurari figuram Dei. Sicut confirmavit dominus mari terminum, liberavit hominem de morte, ita Christus liberet hunc famulum suum de inimicis suis. Est enim nobis promissio facta patris qui in caelis est. Est in nobis signatum nomen domini. Est nobis Christus natus. Est nobis Christus passus est et Christus nobis resurrexit de sepulchro, qui pro nobis pependit in ligno, qui liberavit tres pueros de camino ignis, Sedrac, Misac et Abdenago, et Danihelem de lacu leonum, ipse liberet hunc famulum suum de potestate inimici et omnium demonorum. Amen.

Alia. Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis dedisti potestatem super omnia demonia, ut eicerent ea de corporibus obsessis, et dixisti eis, si haberent fidem saltem ut granum sinapis, nichil illis impossibile fuisse et nullum esse tam forte demonium quod non fugaret invocatio sancti nominis tui, nos indigni quidem servi tui fidem tuam habentes invocamus sanctum nomen tuum super hunc famulum tuum, quem vexat diabolica saevitia, ut per virtutem tuam conteras diabolum atque evellas et eicias illum de corpore huius facturae tuae et fiat deinceps hoc corpusculum (fol. 39) mundum et expiatum de daemone, quod baptismi iamdudum abluit purificatio, per te, salvator mundi, qui in trinitate perfecta vivis.

Alia. Tribulationum nostrarum optime mitigator, Deus, famulum tuum N., de pessimis daemonibus tua permissione obsessum, libera, ut, adiutorio clementiae tuae munitus nullis impugnationibus aggravetur. Per

Item exorcismus super eum qui a demonio vexatur. Exorcizo te, maledicte et inmunde spiritus, draco, basilisce, serpens noxie, per Deum omnipotentem, per verbum veritatis et per signum crucis Iesu Christi Nazareni et per agnum inmaculatm de altissimis progressum, de spiritu sancto conceptum, ex virgine Maria natum quem Gabrihel angelus nuntiavit venturum, ut recedas ab hoc famulo Dei. Adiuro te etiam per eum quem Iohannes videns axclamavit dicens : "Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi". Qui cum patre.

Alia. Exorcizo te, auctor diabolicae potestatis, inventor malitiae, cum satellitibus tuis precipiens in nomine patris et filii et spiritus sancti et in nomine gloriosae deitatis, cui novem ordines angelorum et throni, dominationes et patriarchae et apostoli diebus ac noctibus proclamant : "Sanctus, sanctus, sanctus", qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens, ut exeas ab hac creatura Dei et rerecedas et expellaris cum omnibus infestationibus omnibusque suggestionibus, necnon et malitiae tuae artibus, ita ut ubicumque cretaura ista cum signaculo crucis ingressa aut aspersa fuerit, omnes ibi adinventiones malitiae tuae effugentur et nullus eis ultra ibi locus relinquatur. Per eundem. Qui venturus.

Alia. Exorcizo te, inmunde spiritus, per Deum patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Proinde omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, omnisque incursus inimici et omne fantasma satanae, eradicare et effugare ab hac forma Dei, quam dominus Deus noster ad suam gratiam vocare dignatus est, (fol. 39 v) ut fiat templum Dei et spiritus sanctus habitet in ea, in nomine Dei patris omnipotentis et in gloria domini nostri Iesu Christi, qui iudicaturus est vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Alia. Exsufflo te, spiritus inmundissime. Exi ab hac creatura Dei, per invocationem nominis domini nostri Iesu Christi. Non tibi impero ego peccator, sed imperat tibi agnus inmaculatus, Iesus Christus dominus noster, Deus dei filius. Urgent te angeli, urgent te archangeli, urgent te patriarche, urgent te prophetae, urgent te apostoli, urgent te martires, urgent te confessores, urgent te virgines. Deficiant tuae artes, diabole in die, in nocte, in hora, in momento. Redde fortitudinem membris, redde animae sanitatem. Non temptes eam, non morti tradas, non in esca, non in potu, non in locis publicis. Non supervenias vigilanti, non dormienti, nec mentem moveas, nec impedias quaerentem vitam aeternam. Per eum qui venturus.

Item alia. Nec te latet, Satanas, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem qui venturus est velut clybanus ardens, in quo tibi atque universis angelis tuis sempiternus preparatus erit interitus. Et ideo, pro tua nequitia, damnate atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius, da honorem spiritui sancto paraclyto, in cuius virtute precipio tibi, quicumque es, spiritus inmunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N., ut eum Deo suo reddas, quoniam dominus Iesus Christus eum ad suam gratiam et benedictionem vocare dignatus est.

Te ergo, domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum N., nec liceat adversario usque ad animae temptationem pervenire, sed sicut in Iob terminum pone, ne inimicus de anima ista triumphare incipiat.

Unde, maledicte Satana, recognosce sententiam tuam et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius spiritui sancto et recede ab hoc famulo Dei N. Tibi ergo precipio, damnate, inmunde spiritus, hostis humani generis, per Deum patrem omnipotentem, invisibilem, incomprehensibilem (fol. 40) atque inmortalem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Eradicare et effugare ab hoc famulo Dei N., ita ut eo ultra locum non habeat contrariae virtutis ammixtio.

Alia. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, qui peccatorum non vis animas perire, sed culpas conteri, respice propitius super hunc famulum tuum N., qui peccatorum merito expulsus a facie tua, potestati est subiectus Satanae ; mundatum ad pristinam sanitatem reforma. Pietatis tuae sit ille pristinum templum sanctum, quod fuit in baptismo, et habitet in eo spiritus sanctus. Per.

Item exorcismus super eum qui a demonio vexatur. Exorcizo te, hostis humani generis, in nomine Dei omnipotentis, ut recedas ab hoc pretioso divini opificis plasmate. In hoc enim figmento est vera Syon, quam elegit dominus in habitationem sibi. Discede ergo, nequissime Satana, cum omnibus nequitiis et artibus tuis, nec ullas in hac Dei imagine insidiarum tuarum suboccultes reliquias, ac, ne id solum contempnendum putes, ecce signum crucis domini nostri Iesu Christi, in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter, per quod tremebundus et pavefactus excluderis. Absit a corde eius omne infirmitatis lubricum, omne incompositae conversationis indignum. Absint foedi actus et foedi sensus. Absit a corde pariter atque anima omnis diabolicae temptationis gravis et maculosa contagio, ut qui in illo vivifico et inmortali bono fonte plenae atque perfectae gratiae puritatem ingressus capiebat, egressus postea non relinquat Per. Qui venturus est.

Alia. Adiuro te per Deum vivum et per Deum omnipotentem, inmundissime spiritus, qui es inveterator malitiae, materies criminum, origo peccati, qui fraudibus delectaris, sacrilegiis pasceris, stupris et cedibus gaudes. Te, invoco domini nostri Iesu Christi nomine, (fol. 40v) increpamus et adiuramus per eiusdem maiestatem atque virtutem, per passionem et resurrectionem, per adventum ad iudicium, ut in quacumque membrorum parte latites, propria te confusione manifestes, exagitatusque spiritalibus plagis et invisibilibus tormentis, vas, quod optinuisse te credis, effugias, et expiatum post habitationem tuam domino derelinquas. Sufficiat quod prioribus saeculis per hominum corda pene per totum orbem dominatus es. Iam in dies singulos destruitur regnum tuum tuaque cotidie usque in finem tela deficiunt. Tu vastatus Egyptiorum plagis, tu in Paraone dimersus, in Hiericho destructus, in septem Chananeis gentibus stratus. Tu per Samson in allophilis subiugatus, per David trunctatus in Goliath, per Mardocheum in Aman expoliatus, per Danihelem in Bel deiectus, in dracone punitus, per angelum in Erode percussus, per dominum nostrum Iesum Christum humanis imperiis subiugatus, per Paulum cecatus in Mago, ustus in vipera, per Petrum disruptus in Symone, per omnes sanctos deinceps fugaris, torqueris, illuderis, aeternis ignibus et inferni tenebris deputatus. Unde hominem dominus noster Iesus Christus in Adam saecundo de mortis peccato dum te triumphat extremit. Abscede, inimice laqueator, et post haec, prohibentibus et comminantibus nobis, corpus Deo dicatum ne repetas. Interdictum tibi sit in nomine patris et filii et spiritus sancti, in gloria dominicae passionis, cuius cruore salvatus adventum eius expectat, iudicium confitetur. Qui vivit et regnat cum spiritu sancto in gloria patris, quique venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Alia. Divino precepto, sacro imperio, trino pietatis auxilio, impero atque dico tibi, damnate, inmunde spiritus, auctor concupiscentiae, princeps superbiae, radix amaritudinis, scissor unitatis, hostis pacis, inimicus castitatis, in pace subdolus, in persecutione violentus ; antequam miles, desertor ; priusquam imperator, tirannus ; antequam capias, captivus. Tu ab origine superbus et invidiosas artes machinans, Deo te esse similem (fol. 41) voluisti dicens : "Ascendam in nubem et ero similis altissimo". Tibi enim parum visa fuit angelica dignitas, forma qua prius utebaris. Sic eras in paradyso tamquam gemma pretiosa et exaltatus in tua pulchritudine Deum voluisti temptare. Tunc te universorum creator Deus ab alto desuper transcaptivavit, et, cum vidisses hominem sacris manibus factum, ad imaginem Dei formatus, invidia tui laboris accensus et ingenio crudelitatis, verbis simplicioribus irretisti et serpentina fraude deceptum in sempiternum perire voluisti, promittendo bona et dando mala et in infirmo vase muliebri imperium mortis optinuisti. Tu Israhel gentium simulacra preparasti, ut Deum vivum relinquerent et scultibus et lignis et lapidibus deservirent. Tu es totius amaritudinis, qui varias inmittis concupiscentias. Da ergo honorem Deo vivo et vero et time nomen domini nostri Iesu Christi et discede a famulo Dei, in nomine eiusdem domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est iudicare vivos.

Item alius. Omnipotens domine, verbum Dei patris, Christe Iesu, Deus et dominus universae creaturae, qui sanctis apostolis tuis potestatem dedisti calcandi supra serpentes et scorpiones, quique, inter cetera mirabilium tuorum precepta, dignatus es dicere : "Demones effugate", cuius virtute victus tamquam fulgur de caelo Satanas caecidit, tuum nomen cum timore et tremore supplex deprecor, ut indignissimo michi, data venia omnium delictorum, confidentiam et possibilitatem donare digneris, ut hunc crudelem draconem, brachii tui munitus potentia, fideliter et securus aggrediar. Adiuro te ergo, omnis inmundissime spiritus, omne fantasma, omnis incursio Satanae, in virtute nominis domini nostri Iesu Christi, qui post lavacrum Iordanis in desertum ductus est et in tuis te sedibus vicit, ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit, tu desinas inpugnare et in homine miserabili non humanam fragilitatem sed omnipotentis Dei imaginem contremiscas. Cede ergo Deo, qui te humiliatum famulo suo Iob in servitutem redegit. Cede Deo, qui te et (fol. 41v) militiam tuam in Pharaone et in eius exercitu per Moysen servum suum dimersit in abissum. Cede Deo, qui te Danihelem puerum suum in Bel perdidit et in dracone prostravit. Cede Deo, qui te per fidelissimum servum suum David de Saule rege spiritalibus canticis pulsum fugavit. Cede Deo, qui te in Iuda traditore damnavit. Ille enim te nunc divinis verberibus agit, in cuius conspectu cum tuis legionibus tremens clamabas : "Quid nobis et tibi Iesu fili David ? Venisti ante tempus torquere nos". Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis : "Ite, maledicti, in ignem eternum, quem preparavit pater meus diabolo et angelis eius". Tibi enim, impie, et angelis tuis vermis, qui numquam moritur, tibi et angelis tuis inextinguibile preparatur incendium, quia tu es maledicti homicidii princeps. Tu auctor incesti ; tu sacrilegorum caput ; tu artium pessimarum magister ; tu hereticorum doctor ; tu totius obscenitatis inventor. Exi ergo, impie ; exi, scelerate ; exi cum omni fallacitate tua, quia hominem templum suum voluit esse Deus. Sed, quid diutius moraris ? Da honorem Deo patri omnipotenti, cui omne flectitur genu. Da locum Christo Iesu, qui pro homine sanguinem suum fudit. Da locum spiritui sancto, qui te per beatum apostolum suum Petrum manifestavit in Symone, qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condempnavit, qui te in Herode rege honorem Deo non dante percussit, qui te in Elima mago per apostolum suum Paulum cecitatis caligine perfudit et per eundem de phitonissa imperans exire precepit. Discede ergo nunc ; discede, seductor. Tibi enim heremus sedes est, tibi habitatio serpens est. Humiliare, prosternere. Non est iam differendi tempus. Ecce enim dominator dominus proximat. Cito ignis ante ipsum ardebit et inflammabit in circuitu inimicos suos. Si enim hominem fallis, Deum non potes irridere. Ille te eicit, cuius oculis nichil occultum est. Ille te expellit, cuius virtuti universa subiecta sunt. Ille te excludit, qui tibi et angelis tuis aeternam preparavit gehennam, de cuius ore exiet gladius (fol. 42) bis acutus. Qui venturus est in eodem spiritu sancto iudicare vivos et mortuos.

Alia. Domine, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, pater domini nostri Iesu Christi, in tuo nomine et in tua virtute confidens, divinam potentiam invocans deprecor, ut, per signum Iesu Christi filii tui domini nostri, hic inmundus spiritus a creatura Dei expellatur. Quicumque vel undecumque es, inmunde spiritus, interdicitur tibi per Deum caelorum, per Deum angelorum, per Deum archangelorum, per Deum prophetarum, per Deum apostolorum, per Deum martirum, per Deum confessorum, per Deum virginum, per moderatorem et rectorem totius creaturae, qui fecit caelum et terram, mare et omnia que in eis sunt, ut recedas ab hoc famulo Dei. Adiuraris, spiritus inmunde, per Deum vivum, qui palmo mensus est caelum et pugno comprehendit orbem terrae, quem tremiscit caelum et terra, quem angeli et archangeli tremunt, quem horrescit caligo, quem tremunt fundamenta montium et universa terra, de sub cuius pede exeunt tonitrua, coruscationes, fulgura, pluviae, venti, qui sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, ut huic creaturae Dei ultra non presumas imminendo nocere. Ecce enim Deus omnipotens veniet in nubibus caeli cum exercitu angelorum et ardebunt montes et sicut cera liquescent, et campi ut sulphur, et ut bitumen ipsum mare exardescit, flumina exsiccabuntur et plura libamina deficient ante conspectum claritatis suae. Tu ubi effugies et ubi tunc te caelabis, inmunde spiritus, ante iram Dei vel ante iram agni, dum insurrexerit ventilare terram ? Per ipsius nomen et virtutem coniuro te, inmundissime spiritus, qui passus est sub Pontio Pilato, cuius gutta sanguinis in terram cecidit et contremuit omnis terra, qui Lazarum suscitavit a mortuis, qui paraclitum curavit, claudos currere fecit sicut cervum, cecos illuminavit et puerum centurionis sanavit, leprosos mundavit, mulierem a profluvio sanguinis liberavit, ut, famulo eius incolumi relicto, concito cursu exeas et post haec tuis versutiis lacessere non apponas. Sit liber ab omni temptatione diabolica, ut, pristina sanitate recepta, mereatur laudare (fol. 42v) nomen sanctum tuum. Qui vivit.†

[Missa pro demoniaco. Deus Pater Domini nostri Iesus Christi qui es vera salus lumen eternum exaudi nos supplicantes per famulo tuo N. et mitte obsecramus sanctos angelos tuos Michaele, Raphaele qui expellant hunc diabolum ab hac imagine tua quem tu domine ad honorem et gloriam nominis tui formare dignatus es.

Exercentibus tyrannidem his autem ostendetur quemadmodum inimici illorum exterminabantur. Non in perpetuum domine sit ira tua sed ad correptionem mandati legis tue. Quis enim conversus es non per hoc quid videbat sanabatur, sed propte omnium salvatorem. Et in hoc ostendis inimicis nostris quia tu es qui liberas omnem hominem a malo.

Secreta. Percipe domine supplicum preces quas fundimus inconspectu divine maiestatis tue per famulo tuo quem diaboli laqueis obmixum districto porrige dexteram tuam de supernis et libera famulum tuum a tenebris et a zelo diaboli ut numquam eum audeat amplius violare. Dignus es domine deus noster accipere virtutem quia tu creasti hominem et sine voluntate tua factum eum nichil exaudi nos per famulo tuo sicut exaudire dignatus es petrum apostolorum in mari et per ei suffraga dextera tua maiestatis tua huc pessimum diabolum ab hoc corpore famuli dei expellere digneris et signum sanctam crucis quod indignus et peccator per virtutem tuam ei imprimo intercessione sancte marie et omnium sanctorum tuorum amplius demon numquam violare audeat].

Textes de référence :

(fol. 31v) : Incipit inpositio manuum super energuminum baptizatum

Prg CXIV 1-2-3-4-5-6

Prg CXXIV 1-2-3

(fol. 32) : [Omnipotens deus, pater misericordiarum et deus consolationis]

(fol. 33) : Benedictio salis et aqua

Prg CXV, 7- 8- 6- 9- 12- 13- 16- 17- 18- 20- 23- 31- 32- 33- 35- 34.

(fol. 34) : Alia

Prg CXIX 13-17

Sacr Gell 2402

(fol. 35v) : Conjuratio super demoniacum

Prg CXV 37-38-39-40-41

(fol. 37) : Item alia conjuratio super demoniacum

Prg CXV 42-43

(fol. 37v) : Item exorcismum super demoniacum

Prg CXVI 1-2-3-4-5-6-7-8

(fol. 39) : Item exorcismus super eum qui a demonio vexatur

Prg CXVII 1-2-3-4-5-6-7-9

(fol. 40) : Item exorcismus super eum qui a demonio vexatur

Prg CXVIII 1-2-3-4-5-7

(fol. 42v) : [Missa pro demoniaco]