1. Dum1125 salum quaeris uerbis in statione conpositis, et incerta liquentis elementi placida oratione describis, dum sermonum cymbam inter loquellae scopulos rector diligens frenas et cursum artificem fabricatus trutinator expendis, pelagus oculis meis quod aquarum simulabas eloquii demonstrasti. 2. Deus bone, in quantos se usus diues lingua dispergit ! Cum uoluerit, saeuit ut bestia, currit ut fluuius, fluctuat ut profundum et, quamcumque fucatis uerborum imaginibus pingit speciem, ueri adstipulatione repraesentat. Timere te scriptionem quasi fronte tener insinuas, dum declamationum pompam refuga laudis deposcit adsertio et fit auara gloriae, dum pudori parcere se ostendit, peregrinam mentita formidinem. 3. Ago atque habeo gratias, quodquod nobilia rudimenta facundiae tuae in amici, quantum aestimas, praeconiis consecrasti. Et licet non agnoscam mea esse quae loqueris, religionem tamen narrantis amplector, diligentiam pectoris laudo, quam gratiae per sudum rutilantis luce dedicasti. Tibi fax ista praetenditur, quam in opinione mea blandus elocutor accendis : ego noctem conscientiae meae, etsi non fugio, noui tamen aestimare. 4. Graues1126 hiatus patitur alienae gratiae commissa credulitas, quamquam omne crimen transeat decipere confidentem. Gaudia tamen de te mea epistolaris alloquii dotibus adimplesti, dum nouitatem sensuum monstras serenitate sermonum et ueteris decora prosapiae nouelli uincis nitore conloquii. Sat fuerat parentum tuorum desideriis, seniora te familiae ornamentaornamenta aemulari : uincere posse, sicut nemo credidit, ita nullus optauit. 5. Vides quantum ad unguem polita conuersatio pretiis bene nascentis adiungat ! Quod iubar sanguinis praestitit, superauit industria castigantis. Credidi uotorum summam fatigari, si te natalibus reddideris, illud non1127 expendens, quid claritati tuae cohabitator infuderet. Sit forte in aestimatione arbitrii mei defrudata cognitio : neminem credidi ad Olybrium peruenire, quem uicinis calcibus pernix insecutor adurges. Beatum facturus nempe, si uiceris ! 6. Deum precor, ut adolescentia in te, quae perfectionem primordiis monstrant, bonae frugis germina conualescant. Domi habes, unde exhortationisexhortationis meae uiua sumas exempla. Te pater morum tranquillitate, socer eloquentia similem producat. Si1128 me uoti reum facere caelestia regna dignantur, unum precor, ut mei sedulo meminisse digneris, ne illius, cuius perfectionem inter dicendi simulacra meditaris, obliuionis quoque par esse contendas. Sed ad epistolae morem reuertar, quam affectio tua in longum produxit. 7. Salue, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, ne amoris contestatio sola, sicut in quibusdam esse solet, praeuii in te putetur extitisse sermonis.
I. 1. salum codd.,edd. : -lem B a || uerbis codd.,edd. : uerbis B sl || in codd.,edd. : om. b || incerta codd.,edd. : maesta P,b || expendis VLDE T O ,edd. : -des B-dit Aostendis CP,b || aquarum codd.,edd. : aquarum frenas B || 2. bone codd.,edd. : bene B || quantos codd.,edd. : quantus B,b || se usus B VLDE T CP ,edd. : sensus AO,b || diues codd.,edd. : -uis B || ut bestia codd.,edd. : in bestia B || currit codd.,edd. : -ret B || adstipulatione codd.,edd. : -nem B || timere te codd.,edd. : timeretur B.
3. deposcit VLDAETCP,edd. : poscet Breposcit Oposcit Vog.|| pudori BCP,edd. : -re VLDAETO || 4. graues edd. : -uis codd. || decipere B : qui uult decipere cett. || sensuum codd.,Sc.Sirm.Hart.Vog. : censuum C,b || te codd.,edd. : om. P.
5. credidi codd.,edd. : -dit A || fatigari BVLDETCP,edd. : fasti- O,prop. Hart. instigari A || reddideris Vog. : reddidi suis Breddidistis VLCPreddidisti DATO,breddidisses Sirm. re reddideris tuis Hart. || claritati codd.,edd. : -tis T || in aestimatione codd.,edd. : instimatione B || defrudata codd.,edd. : -frutata B ac -fraudata A || uicinis codd.,edd. : -ni T || calcibus codd.,edd. : calcibus calcibus A || adurges prop. Hart.,Vog. : adiunges BVLMEOCP,Hart.-gens DAT || 6. perfectionem B,Sc. mg ,prop.Sirm. : om. cett.
sedulo B : om. cett. || quam VEOCP,edd. : quem BLDAT,b || 7. in quibusdam esse solet B,edd. : solet in quibusdam esse codd.,bSirm. || putetur codd.,edd. : pot- B || extitisse codd.,edd. : exst- L.