II. – Ennodius Floro

1. Noui1150 me duram cepisse prouinciam et grauem sarcinam umeris infirmis adtollere, qui sublimitatem tuam quantum ad me quietam uerborum stimulis excitaui. Sic minaces dente bestias inualida lacessit adulescentia et, dum maiora uiribus prouocat, quod euenire optat, spectaculum putat esse, non proelium. Sic mens congressionis ignara certaminibus ante periculum debet affectum. 2. Leonis rabiem, et quam Libya alit bestiam, quam te lingua censeo mitiorem. Quae me praecipitauit inscitia ? Qui animi feruor a cognitione tui peregrinantem duxit in deuium, ut nescirem quid intentioni lacessitus deberet, qui semper contumelias primus incipit, qui iniuriarum gymnasiis numquam meruit posthaberi ? 3. Clericorum certe exercitatissimus maledictor, qui ad eos semper nouelli et acuti dentis morsus exhibuit, quem euadere ad unguem ducta uita non meruitmeruit, cui cessit omnis eruditio et1151 quasi cometes sidus religiosorum fugit uniuersitas : hunc ego inprobus et fronte debilis excitaui. 4. Hac fiducia prouocassem uentos ad flandum, ad cursum flumina, Faustum meum ad facundiam, qua te ad garrulitatem loquendi parcus ferratis uerborum calcibus animaui. Ignosce, quaeso, et quod in aliis uitium putas, taciturnitate amantes sperne, abstine a responsis, prouocantem damna contemptu. Tecum decertet de mediis curiae sinibus eductus : circa Gallum prosapia conticisce ; silentii tui, si praeuales, talione multetur. 5. Caue, mi domine, ne incipias minorem loquacitate prouocando humilis aestimari. Quid enim laboris est iacentem in ea parte superare et triumphum de eo ducere, qui se ante conflictum inparem confitetur ? Esto mihi tamen apud dominum Faustum amoris mei fibula, si querellas quamuis angustas et rusticas studes euadere.

Notes
1150.

II. 1. infirmis codd.,edd. : -mus B || minaces BDECP,edd. : -cis VLT 1 -ci AO || bestias inualida om. O || 2. alit codd.,edd. : alet Balitio Sirm. || qui animi BCP,edd. : quia nimis VLDATO || deuium codd.,edd. : debium B || iniuriarum codd.,edd. : in iniuriarum B.

1151.

3. ego codd.,edd. : ergo b || 4. uentos codd.,edd. : -tus B || taciturnitate Vog. : -tatem cett.|| amantes B,Hart.Vog. : -tis cett. || prouocantem codd.,edd. : procacitatem b || circa codd.,edd. : cura T || multetur B,Hart.Vog. : -temur codd.-cemur bSc.Sirm. || 5. aestimari codd.,edd. : extenuari b || fibula codd.,edd. : fiuola B || studes codd.,edd. : -deas B ac