V. – Ennodius Fausto

1. Abundantem1228 Dei misericordiam precatus commendo ipsi anni felicis auspicia et beneficiorum eius muneribus sublimis iam consularem uirum quasi aequalis adgredior. Hactenus trabealis coturni pompam familiae nostrae peregrina ornamenta tribuerant et pertinere nos ad eum magis adfinitate quam genere gaudebamus, qui anno nomen inposuit. Munus erat non debitum, quod inter curulium possessores diligentum fabulis addebamur. 2. Quotiens nos obnoxios sibi fecit lingua, quae apud alios exultauit, ut commutato condicionis ordine alienis nostrae nobilitatis insignia stipendiis deberentur ? At nunc facessat inuidia : uetustorum reparator fascium nouellus consul inluxit et dignitatum nostrarum cariosas fores robustus reserauit inpulsor. Ad rediuiuam ualetudinem tremebunda marcescentium cardinum limina iuueniscunt, quae nullis credo Deo auspice [quia] posthaec obicibus claudenda patuissent. Nam Auieni mei non unus, sed primus est consulatusconsulatus. 3. Stirpis suae gestatura aquilas agmina praeuius antecessit et ad principalem militiam iter uirtutis ostendit. Si qua est saecularium reuerentia dignitatum, si quis honos est hominem uiuere post sepulchra, si quid prouidit astutia ueterum, per quod ab hominibus anni uincantur indulti : iure fastus huiuscemodi putantur inuenisse consilia, quorum longaeuitas et senectutem refutat et terminum. 4. Deus bone, quantum est, unius uocabulum hominis inpensum in dictandis legibus laborem uel stabilire posse uel soluere ! Macte insignium adulescens uirtutum, qui per oblitteratum materni stemmatis callem uitales honorum secures adtulisti, quibus annosas, ne posteritatem tuam retinerent, splendidissimi itineris obices amputares ! 5. Cedant huic priscorum laudes, quibus nobilitatem doctorum commenta pepererunt, quae faleratis uerborum superciliis meritummeritum a relatore mercantur. Necesse enim est exilitatem thematis narrantis opibus ampliari1229, ut dos, quae in materia non inuenitur, stili processionibus inseratur. Vt taceam Fabios Torquatos Camillos Decios fuisse superatos : te ipsum, mi domine, qui uniuersos uicisti, eius primordiis aestimo uotiue cessisse. 6. Tu per duratum proauorum auorumque scipionum tramitem iam grandior, paene praecedentium conexus lateribus ambulasti, ita ut sub coniunctione numquam interpolatae felicitatis incederes. ad Auieni mei adhuc teneri uirtutis pertinet, et tuo generi continuare fasces et nostro reddere. Ago gratias intentioni in commune augmentum profuturae, per quam cum Dei benificio natalium bonorum claritas hactenus interclusa resplenduit, per quam diem suum lucidus sanguis agnouit. 7. Quam uoluissem uotorum meorum summam coram positus intueri, si non peccatorum magnitudo munus caeleste, quod non potuit desideriis, denegaret aspectibus, et nefas sit hominem uno eodemque tempore uniuersa optata promereri ! Illud tamen inter maximas redemptoris nostri remunerationes credo numerandum, quod limen felicis infantiae consul meus cum honore senis ingressus est. Spe praecipio quid paretur laboribus,laboribus, cum talia primordiis exhibentur. 8. Inauspicatis successibus illi profectuum incrementa uentura sunt, quem coepisse uidemus a fascibus. Minus est quod sibi de prosperitatis euentu in antiquorum praeconiis uetus fama blanditur. Quod adtrita puluere canities, quod uita sub fasce acta uix meruit, quod grandaeuus de inpetratione numquam certus optauit, hoc memorato saepius adulescenti meo supernum munus ingessit. 9. Additur quod in principio uitae disciplinis optimis institutus uidetur meruisse quod adeptus est, nec dignatur totum in se felicitati tribui, in quo possunt etiam dari plura uirtuti. Naturae indices scolas et litterarum studia consecutus, paternae perfectionis aemulator, talem se industria sua filium reddidit, qualem alter uix potuit elegisse. 10. Quidquid Attica, quidquid Romana praecipuum habet lingua cognouit, aurum Demosthenis et ferrum Ciceronis expendit, utramque dicendi seriem Latinus relator impleuit. Grammaticae instructionis repagula et illas dicendi legales angustias pro libertate conplexus est. oratoriam pompam sectando1230 masculae dictionis brachiis aequalis ad certamen eduxit. 11. Sed quo me rapiatrapiat processus affectionis terminum refutantis, agnosco : diuisus proposito consulem eruditum ingenio inpar appello. Ad uos reuertor, cum1231 quibus mihi commune gaudium, par desiderium, aequalis supplicatio est. Oremus deum, quia uota nostra modum refutant, ut ipse faciat perenne esse quod tribuit nec umquam circa nos muneribus suis terminum ponat qui largiendo damna non sentit. 12. Vos gaudete tamen uestro tam excellenti bono, quibus fas est post trabeas suas habere filium in obsequio consularem. Si tamen in sententia mea caelestis uigor operatur et tota mens humanis delictis inclinata non subiacet, fidelium orationum uestrarum retributio est circa sobolem dignitas inpetrata. Vrbi sufficerent quantos habet domus una precatores. Felix mater, tot imperatorum domina, uos apud deum precibus suis matrona fortis adtollit. 13. Per tantos regnum caeleste uim patitura (Matt. 11, 12), quorum meritis a diuina clementia quod postulatur exigitur. Scriptum enim meminimus dicente discipulis domino : ‘si conuenerit duobus aut tribus uestrum, quidquid petieritis impetrabitisb’ (Matt. 18, 19). Credo redemptorem iustorum raritate prospecta pro mundi salute petituros duos dixisse sufficere. Licet coniectura perpendi, si possit tribus aliquid denegari pro suorum utilitate poscentibus.

14. His ergo spebus animatus et iustorum cognatione sublimis, confido de superna benignitate etiam me ad optatae copiam gratiae peruenturum. Si Abrahae meritis Loth sanctorum turbis adscisciturc ( Cf. Gen. 19, 29), si hi qui caruere propriis propinquorum ad celsa perduci meruere uirtutibus : annus iste familiae uestrae pariet dignitates. Nam si uobis cordi sum, facile ad caelestem gratiam optata inpetratione perducor. 15. Domine mi, salutationis reuerentiam soluens ueniam postulo de prolixitate sermonis, quia difficile est magna gaudentem parua loqui esse contentum.

Notes
1228.
V. 1. aequalis codd.,edd. : -lem P 1 ,b || genere codd.,edd. : -ra B || anno B,edd. : annos VLDATante nos CP,bnos O || diligentum BVDAET,Hart.Vog. : -tium L 1 CPO,bSirm. || 2. exultauit AO,Vog. : exaltabit Bexaltauit VLDECP,bSirm.Hart.excitauit T || condicionis BVLCPO,Hart.Vog. : -tionis DAT,bSirm. || at codd.,edd. : ad B || dignitatum nostrarum BVLDAETO,edd. : dignitatis nostrae CP,b || cariosas codd. :-osos B 1 || reserauit corr. Sirm.Hart.Vog. : -bit codd.,bSc.|| quia in uncis scripsi : quia codd.,edd.|| patuissent codd.,edd. : patiscent prop. Hart.
1229.

3. gestatura codd.,edd. : -atur B 1 || anni codd.,edd. : anui D om. T || indulti BCP,Hart.Vog. : indulgi VLDATadulti bSirm. om. O || fastus codd.,edd. : -stos Sirm. || consilia codd.,edd. : consulares prop. Hart. || 4. amputares corr. Sirm.,Hart.Vog. : -aris codd.,b || 5. faleratis codd.,edd. : fabulatis T. || fabios torquatos camillos decioscodd.,edd. : -uius -tus -lus -ciusBV ac || superatos codd.,edd. : -tus B || aestimo Hart.Vog. : stemo BVLDAETOextimo CPexistimo bSc.Sirm. || 6. incederes codd.,edd. : -deris B || 7. limen codd.,edd. : lu- B ac || felicis codd.,edd. : -ces B || spe codd.,edd. : sed Sirm.

1230.

8. profectuum codd.,edd. : prouectuum b || optauit codd.,edd. : -abit B || memorato TCP,bHart.Vog. : -rat B-rati VLDAEO-ratu Sirm. || 9. indices coni. Sc.Hart.Vog. : indeces Bin decus cett. || scholas codd.,edd. : colas B ac || aemulator codd.,edd. : -tur B || 10. utramque ACPO,edd. : utraque BVLDT || aequalis codd.,bVog. : -les Sirm.Hart.

1231.

11. supplicatio codd.,edd. : suspicatio B 1 || sentit codd.,edd. : -sit Hart. || 12-13. uos gaudete…utilitate poscentibus om. AO || 13. duobus aut tribus BVL,Sirm.Hart.Vog. : duo aut tres DTCP,b || 14. superna ACPO,edd. : supera BVLDET || adsciscitur codd.,edd. : adscribitur Sirm.|| perduci codd.,edd. : -ce B ac || dignitates codd.,edd. : -atis B || inpetratione BVL pc DAT : inspiratione CP,b || 15. mi codd.,edd. : me T.