VI. – Ennodius Fausto

1. Deus1260 bone, quam nihil est arduum magna curantibus et qua quiete diuinae mentes uisa describunt ! Quibus ornantur dotibus loca, quae lingua diues et dicendi peritus aspexerit, si religioso liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito ! Quasdam mundi artifex Deus prouinciis felicitates stupenda secreti sui largitate concessit, alias uberius, melius alias uinum iussit effundere, aliis contulit triticeae segetis ope gratulari, multas pomorum uarietate uel utilitate donauit. 2. Quibus haec tamen ipsius naturae repugnantia merita non dederunt, fecit eas relatore sublimes. Non est unde ieiuna cautibus gleba desperet nec unde non respondentia cultori arua subiaceant. Linguarum genio terris merita tribuuntur et qualiter quis loqui potuerit, taliter rem de qua fuerit locutus, adtollit. 3. Crescetis prouinciae cultura sermonum. Oris est quidquid in uobis lector stupuit. Vber solum, et diuitibus quae te iactas terra palmitibus, quae per modicos sulcos scalpentem dorsa pascis agricolam, quae uenas diuites in ipso proscissionis pandis exordio, quae suscepta germina multiplicata messe restituis, nihil tibi commune cum maximis, si ad te domnus Faustus Romani status eloquii, non serenus accesserit.

4. Ecce Comus <urbi>s pullae quondam paene in silentium missa condicio, quae nulla se hactenus commoditate, nulla ut aiunt formositate iactauit, quanto gaudet ingenii elata priuilegio ? Quae per praerupta conuallia et patulos cohaerentium hiatus montium aestiuis niuibus miseram scit exhibere concordiam ; cui per pericula pendentium cum uia cultorum ante terram per scopulos opus est seminare quam germina ; cui calamitatis genus est, riparum Larii confinia canis ornasse nemoribus, ut subridens inlecebrosa uisione dominantibus blanda1261 fecunditatem fronte mentiatur et in perniciem possessoris pulchritudinem nutriat execrandam, (5.) ubi primum fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum antiquorum lasciuias parca nituntur frugalitate reparare et profligantia patrimonium fulcire culmina ; indigenarum copia ad hoc tantum seruata, ut functioni publicae peraequatoris etiam uota transcendens numerus non deesset ; piscium populos non ad delicias, sed ad horrorem nutriens, per quos discimus quid laudis captorum alibi sapor mereatur ; ubi aer pluuius perenniter et minax caelum et quaedam uitaeuitae sine tota luce transactio. 6. Dulcia Larii oculis fluenta transeuntibus et ad natatum quos perdat inuitantia. Quis ferat decorum gurgitem sub hac deceptione fallentem ? Quid dicam insulam relatione factam habitabilem ?1262 Quis non hoc miretur ? In qua minus amatur uita seruata, in qua portio fuit euasisse discriminis, circa quam piscibus hominum ministratur esca cadaueribus ? Nulla enim praeter aquas Larii defuncti ibidem sepulchra meruerunt. Mairam fluuium Adduamque laudastis, quos per confusos ductus discrimen in lacum tumoris ostendit : qui agnosci in eo numquam nisi per turbida fluenta potuerunt. 7. Tanti fuit diuitias facundiae in rebus laude carentibus ostentare, quanta non fuerant haec omnia naturae beneficia, si dedisset. Caelorum tamen Dominus, qui hoc uobis posse concessit, munera sua sub perennitate tueatur, quia haec ego non quasi a uobis diuersa sentiens scripsi, sed ut ex istis lector agnoscat, Comum per stilum uestrum melius esse legere quam uidere.

Notes
1260.

VI. 1. mentes corr. Sirm.Hart.Vog. : -tis codd.,b || diues codd.,edd. : -uis B || si codd.,edd. : sil B || secreti codd.,edd. : -ta B ac || 2. repugnantia codd.,edd. : -tis Sirm. || relatore codd.,edd. : -res D || non respondentia. B,Sirm.Hart.Vog. : non om. cett. || 3. crescetis codd.,bSc.Hart. : -citis Sirm.Vog. || pascis BVDOET,edd. : pacis LC ac P,b || in codd.,edd. : et in CP,b || restituis codd.,edd. : -tues B || 4. Comus <urbi>s pullae scripsi : Comus spullae BComus pullae cett.|| elata B : om. cett. || patulos codd.,edd. : -lus B.

1261.

fronte codd.,edd. : fornte B ac || 5. lasciuias BVLDE,Sirm.Hart.Vog. : -uas Tlaciuias Placunas blacinias C,Sc. || numerus codd.,edd. : -ros B || populos codd.,edd. : -lus B || quos codd.,edd. : quod P,b || discimus codd.,edd. : dici- L.

1262.

6. quid codd.,edd. : quis L || nulla B,Hart.Vog. : -li codd.,bSc.Sirm. || mairam scripsi : mariam B ac ,Vog.maria cett. || adduamque B,edd. : adduam quae VLDET || quos codd.,bVog. : quod Sirm. quorum Hart. || confusos codd.,edd. : confusus B || in lacum B : lacum codd.,edd.in lacu Vog. || in eo codd.,edd. : in eum B || 7. quanta B,Vog. : -ti codd.,bSirm.Hart. || dedisset B,Sirm.Vog. : dedissent codd.,Hart. || tueatur codd.,edd. : tuetatur B 1 .