VIII. – Firmino Ennodius

1. Iucunda1308 sunt commercia litterarum docto auctore concepta : illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat, ubi oratio diues frenis peritiae continetur. Quando abundantem loquellae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. 2. At ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione caecitatem : quis non personae talis in eloquentiae arce constitutus spernat affectum ? Grauat conscientiam perfectorum amor indocti. 3. Sed uis caritatis internae necessitudinis uinculis adiuta non fertur. Nescit experiri quid possit, quem caritas stimulis suis exagitat. Solent tamen dignos uenia iudicare perfecti, quos inter epistolares uias nutantia deseruere uestigia. Soletis quid dicere uoluissemus adtendere, quotiens non elocuntur uota sermones. 4. Idoneae tamen perlatricis uiaticum praegrauaui et, quae me praesentarepraesentare uiuis 1309 potuisset adfatibus, ea epistolam comitante perduxi, minus nobis periculi esse confidens sub intercessoris bonae praesentia deliquisse. Vale ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete benificiis. Sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc, diuinus fauor adtollat.

Notes
1308.
VIII. hanc epist. om. A || 1. commercia codd.,edd. : -centia T || effulgorat VLETCPO,edd. : effulgurat B pc D,Sirm. || diues codd.,edd. : -uis B || 2. at codd.,edd. : ad B || arce VLDO : arche Barte TCP,b || 3. quem codd.,edd. : quae B || exagitat BDETCPO : -tant V 1 L.
1309.
4. ea VDETO,Sirm.Vog. : eam B,Hart.et Leum CP,b || epistulam BVLDE,Sirm.Vog. : -la TCPO,bHart.|| nobis BDTCP,edd. : nolis V 1 L om. O || bonae praesentia B,Vog. : boni me praesentia cett. || quo codd.edd. : quem L 1 || adtollat B,edd. : at- VLDETCPext- O.