X. –Iohanni Ennodius

1. Vicem1337 redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris restituta laudatio, ne dum in praeconiis mutuum uidemur scabere, adulationis suspicione polluatur adfectio et amor currat in uitium, dum illud, quod apud alios debemus facere, nobis inconpetenter ingerimus. Amantium enim ornamenta inter familiares paginas retinenda sunt, non loquenda, ne tantum conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis oneremus. Sunt ubi bona tua, ut apud te propter adfectum taceam, amice, concelebrem. 2. In his, quae de profectu tuo sentio, religiosam tibi tantum debeo taciturnitatem. Possem quidem uitia temporis secutus laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare et totam paginam fucatis colorare blanditiis. Sed absit hoc a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo, ista tantum uelim esse remuneratione contentum. 3. Tibi non delenificam orationem, sed uocem debeo castigantis, non tibi pictis uerborum inludens artificiis, sedsed totum profunda mente te retinens. Possem dicere : ad1338 arcem scientiae, sine tenerae aetatis praeiudicio, peruenisti, summam perfectionis adeptus es, nulla debes cura distringi, sed bonis tuis tamquam locuples possessor ornari. 4. Sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt. Ore te parentis stimulo, dico : sint licet grandia, quae in cano eloquentiae flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor, ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis non metitur. Iam in te etsi non grauidas aristas, multo tamen uidemus lacte turgentes : iam prope ad aream uota perueniunt. Sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina succendit. 5. Labora ergo circa studia, lucem in conloquiis dilige, lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium auctorum uentilatione purgetur. Pulchra sunt quae scribis, sed ego amo plus fortia ; redimita sunt floribus, sed poma plus diligo. Salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritatesinceritate conplectere1339 et amorem meum in admonitionis fide perpende. 6. Scito epistolas tuas nulli doctorum a me esse denegandas, ut quod me per inscitiam fugerit, per eos qui ad unguem docti sunt, emendetur ; et ideo ad scriptionis culturam multo sudore te praepara, ut uota, quae circa te pro uenerandi patris tui meritis amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae intentione perueniant.

Notes
1337.

X. 1. ingerimus corr. Sirm.Hart.Vog. : -remus codd.,b || uacuis codd.,edd. : -cuas prop. Hart. -cua prop. Vog. || 2. possem codd.,edd. : -sim B || et codd.,Hart.Vog. : om. bSirm. || uelim codd.,edd. : uellem B || contentum codd.,edd. : -temptum Bcot- D.

1338.

3. possem codd.,edd. : -sim B || tenerae BAETCP,edd. : -ra VLOsententiam D || 4. etsi non BVLETOCP : et Detsi ne A || 5. ergo BVLDAETO,Hart.Vog. : om. CP,bSirm. || purgetur codd.,edd. : -gitur B.

1339.

conplectere codd.,edd. : conuenio conplectere D || 6. inscitiam codd.,edd. : inscientiam A || fugerit codd.,edd. : -re B || effectum codd.,edd. : aff- T || perueniant codd.,edd. : -niunt T.