1. Amantem1359 uestri gratia deberetis releuare conloquii et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis, quia muta caritas paene obtinet uices ingrati et per paginarum abstinentiam intercipitur uis amoris. Absentum animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quod loquitur. 2. Haec apud uos superuacuum putamus asserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis doctrina consortium. Nihil est bonarum artium, quod nescire sine negligentiae culpa possitis, quos post lucem natalium Romanorum decus Faustus instituit. Ergo magis fatendum est, me non mereri quod postulo quam uos nescire quid debeatis offerre. 3. Domini mi, salutationis debita effusissima humilitate persoluens precor ut tandem aliquando non inmemores admonitionis et foederis rescribatis, circa quae opera pigros uos esse non conuenit, quia nec conuersationi uestrae sancta conscientia nec uber sermo potest deesse conloquiis.
XI. 1. releuare codd.,edd. : reuelare L || obtinet codd.,edd. : op- B,Vog. || uices codd.,edd. : uo- B ac || intercipitur codd. : -petur B || absentum B pc VLAO,Hart.Vog. : -tem B ac -tium DTCP,bSc.Sirm. || quod codd.,edd. : quos Bquocum coni. Hart. || 2. possitis codd.,edd. : -ides B || lucem codd.,edd. : -ce B || 3. domini codd.,edd. : dum P,b || mi Hart.Vog. : mihi codd.,bSirm. om. P,b || effusissima codd.,edd. : -fussima L || pigros codd.,edd. : -grus B.