1. Si1368 quaeras cur silentio uestro multata non reticet prodiga frons pudoris et male interpretando inpudentia uocetur affectio, si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse conpesci : ego te, inlustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate conuenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. 2. Doleo quidem procuratas longi causas silentii, dum et caritas et necessitudo neglegitur ; sed quia me totum sibi amor tuus uindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti, et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas inuenire non possum. In bona te ualetudine degere uoti compos semper audiui. Sudorem tuum circa ornamentum generis saepe epistolaris alloquii luce tersisti. Nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. 3. Ego tamen spem de responso capiens semper scripsi et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictauidictaui : uisa est mihi, dum loquor, pagina1369 mea te reddidisse, te sapere et tuis picta imaginibus uerba conferre. Quid esset in epistula tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando licet a nobis procedentia, tamen quae ad te ueniunt uerba conplectimur. 4. Iam, rogo, ad adfectum scriptionis erigere et ariditatem meam conloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a Deo ualeat inpetrare cognoscam, si epistulas tuas aemulas paternae perfectionis accepero. Nolo metuas, quod illum formidandum doctissimis loquor et quasi ante oculos tuos in exemplum elocutionis adduco. Peritorum mos est medicorum in uenis deprehendere uires corporum et de successu hominis digitos interrogare. 5. Nec aliter incipientium possunt ingenia cognosci, nisi ut qui non debent tenerae adhuc aetati robustas declamationes, inquirentes de futura ubertate laetificent et messem peritiae in radice manifestent. Domine, ut supra, salutationis honore et reuerentia soluta spero ut mei te esse memorem si meritum non ostendit, saltim inportunitas mea, quae est indefessa, significet.
XII. 1. silentio BVLDATO : a silentio CP,bSirm. || 2. degere codd.,edd. : -rere B || uoti codd.,edd. : nos D ac || sudorem codd.,edd. : tu sudorem D || 3. tamen codd.,edd. : tamen non T.
daretur codd.,edd. : -rentur D || 4. adfectum BVLAECPO,edd. : effectum Dadfectum te T || a deo codd.,Sirm.Vog. : adeo P 1 ,bHart. || accepero DATOP,edd. : acci- BVLC || formidandum codd.,edd. : -dam V ac || 5. cognosci codd.,edd. : -sco V ac || soluta Hart.Vog. : saluta Bsolita codd.saluto coni. Sc. || saltim codd.,Vog. : saltem CP,bSirm.Hart. || significet BVLDETCP,edd. : -cetur AO.