XIII. – Ennodius Agapito

1. Male1382 est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax, in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae adcesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. Vbi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conseruatione amoris ueneranda penetralia ? Quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus ? 2. Sed quaero ne forte malignorum quispiam austrum fontibus aut petulcum animal rosetis inmiserit. Nunquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur ; a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. Procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas ! Puto bona uestra me meruisse nescire. Qua sermonis frequentia pensabitur tale silentium ? Decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura caritatis. 3. Haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis et dolor, qui a re descenderit,descenderit, sanari non potest per loquellam. Vix1383 erit ut scribendo deleas quod scribere contempsisti. Sed reuertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur diuinitas, discedendum. Deo debeo, quod prospera tua, te silentium procurante, in Liguria primus agnoui. 4. Perdidisti fructum studiosae taciturnitatis. Bonorum felicitas mundi lingua celebratur ; ignorari non potest quod summis accesserit. In honoribus illa magis amplectenda sunt quae redduntur : male alter ad fasces adtollitur, cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia non agnoscit in titulis. Venit ad uos cana dignitas sera, sed debita. Vocauit eam lingua, quam sequitur ; exegit innocentia quam habuit aurea quondam aetate coniunctam. 5. Sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. Salue, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti, restitue ubertate sermonis.

Notes
1382.

XIII. 1. obseruantissima codd.,edd. : -dissima B || obliuionis codd.,edd. : -ni D || conseruatione BVLDTO,Vog. : conuersatione ACP,edd.|| amoris B,Vog. : om. cett. || relatu codd.,edd. : -to B || de amantis codd.,edd. : demeantis D || quaero codd.,edd. : uereor prop. Hart. || 2. forte B,Vog. : om. cett. || fontibus codd.,edd. : floribus Hart. || prosper euentus codd.,edd. : prospere uentus D || a commotione codd.,edd. : ad -nem prop. Vog. || euenit codd.,edd. : de- T || qua B,bVog. : quia cett. || 3. mi BTAOC,Vog.Hart. : mihi VLD om. P,b || post imaginibus linea dimidia erasa in B || re codd.,edd. : te Sirm.

1383.

potest BVLDATO,Hart.Vog. : poterit CP,bSc.Sirm. || quod codd.,edd. : quam T || 4. male alter B,Vog. : male cett.|| aurea B,Vog. : om. cett. || 5. uale add. A.