1. Nollem1396 fateor morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione principium. Paene enim sibi debet angustias suas, qui earum relegere transacta non refugit. Quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestiui necessitate sermonis ? 2. Sed uobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replicatione ex quacumque causa sinceritas. Patior libens aculeos reuocati maeroris, dummodo ueritati nil pereat, et ne per uitium tenerae mentis paginam falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. 3. Sancti episcopi patris uestri prope in dubium salus deducta me tenuit, in cuius aegritudine quamuis cuncta inlacrimaret ecclesia, me tamen specialis maeror adflixit, qui eius debeo plus amori. Vidi pacem ciuitatis urgente discordia urbis nostrae limina transcendentem et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut uagum numen elapsam. Sed sufficiat tristibus stricta narratio.
4. Iam ad bonam ualetudinem sancti patris salus optanda et diligenda respirat. Nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim1397 iussa respexit. Pueros destinaui, qui fideli me de prosperitate culminis uestri uel totius sanctae domus relatione perdoceant. Pendeo rursus et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. 5. Quis ad curas meas se porrigat ? Quis aestus aequiperare ualeat tali diuisione distracti ? Sed haec ad deum iustius reportantur, cuius clementiae est uota uincere supplicantum et fluctuantibus portum parare desideriis. Interim ad usum reuertor querelarum. Paginas uestras ilico me suggero subsequi debuisse et ad solacium meum uel propter recentem petitionem scripta prorogari, ne in ancipiti de profectione uestra animus meus pependisset auditu. 6. Sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. Superest ut diuinitas a uobis ea indicari faciat quae iuuat agnosci. Domine mi, effusam salutem reuerentiae uestrae dicens precor ut quae mandaui suggerenda adipiscantur effectum.
XIV. 2. rerum codd.,edd. : om. A || fides codd.,edd. : -dis B || maeroris codd.,edd. : memoris prop. Hart. || ueritati codd.,edd. : deitati A || 3. inlacrimaret codd.,edd. : -met A || urgente codd.,edd. : -tem A || discordia codd.,edd. : -die V ac || aliquod codd.,edd. : -quot Sirm.
4. pendeo codd.,edd. : -deant A ac || aestimatione codd.,edd. : stematione B || 5. aestus aequipare codd.,edd. : aestu saequipare B || ad usum codd.,edd. : adsum B ac || ancipiti BVDETCP,edd. : accipienti LA || 6. mi DATCP,edd. : mihi BVL || ualete add. A.