XV. – Floriano Ennodius

1. Idem1412 est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate transcendere. Supercilii affectus est iusto amplius esse subiectum ; familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire blanditias, et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem uel examen metuere de laude securum. Ego uero diligentiam proposito inpenderem, si sanguini non deberem. 2. Suscepi epistulam tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem, cui me respondere obponente manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi et in locum gloriae silentium conputabat. Sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis, artifici facundia et fucoRomuleae calliditatis inluseris. Non aequa ad secandum uirtus est politae laminaelaminae et eius quam rubigo possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere. 3. Nunc epistolae breuitate contentus ad salutationis1413 debita me conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. Ecce quantum occupationi subducere potui, celer scripsi. Dabit Deus ut, si responsa desideras, uacuum curis pulsati pectus inuenias.

Notes
1412.

XV. 1. uero codd.,Sirm.Hart. : -ri B,Vog.|| inpenderem codd.,edd. : om. A || 2. antiquauerat codd.,edd. : antiquum erat A || computabat codd.,edd. : -potabat B || quod minus codd.,edd. : quominus fortasse || fuco BVDTCP pc  : succo P ac ,bSirm. || calliditatis codd.,edd. : caliditate A || secandum codd.,edd. : secundam B

1413.

3. conuerto codd.,edd. : committo A || potui BTCP,edd. : potuit VLDA || occupationi codd.,edd. : -ne A || pulsati codd.,edd. : -tum A || ualete add. A.