1. Si1449 a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium. Maeroris enim ipse sibi causa est, qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. Quisquamne digressum ad longinqua censeat quem mente contingit ? nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. Dixi causam, quae me faciat scripta porrigere. 2. Reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistulae, Deo supplicans ut caelestis dispensatione beneficii in bona ualetudine degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. Quod recipiat tamen portitor qui alloquii occasionem praestitit a me pro uicissitudine commendatur.
XVII. 1. consuetudine codd.,edd. : consui- B || putat codd.,edd. : pot- B || quod codd.,edd. : quos P,b || mente codd.,edd. : -tem B || 2. degenti praesentia codd.,edd. : praesenti degenti praesentia A || quod codd.,edd. : ut quid prop. Hart. || praestitit a me cett. : praestitit <et> a me prop. Hart. || ualete add. A.