XIX. – Ennodius Deuterio

1. Quam1474 uelim saepe officium uisitationis omittere, si dulcem tribuit culpa mercedem, et caelestis mandati sententiam sciens prudensque negligere, si desideriis copiam uindicanda conciliant ! Mihi uni contigit de offensionis merito euenisse quod gaudeam. Didici nunc tali remuneratione errata sectari. 2. Non sunt aduersa, doctor optime, amicitiarum religioni quae profero coactus in medium, immo propter confessionem digna proposito. Valetudinis tuae dubia nunquam uelut ingratus optaui ; quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates precum manus opposui. 3. Sed ecce quam alacer sensus est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina, in qua utraque luce fulsisti. Tua, quaeso, lumina nube doloris hebetantur, cuius tam clara sunt carmina ? Et qui lucem loqueris, de uisione causaris ? Quam timeo, ne parcus in meritis tuis laudator inueniar ! Tibi recte adscribitur cunctis dare oculosoculos et1475 obscura mentium peregrino splendore radiare. Ergo putas tibi ualidum non esse quod tribuis ? 4. Pelle, quaeso, animo curas superflua forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. Dabit Deus, ut quidquid corporalis adcessit incommodi, uice animae tuae per sudum rutilantis nitore mundetur.

Notes
1474.

XIX. 1. mandati codd.,edd. : -tis B || remuneratione codd.,edd. : remura- V || 2. digna Vog. : digna digna B -nam cett. || 3. prospera codd.,edd. : -ro B || loqueris codd.,edd. : -res Bloquens D || de uisione codd.,edd. : diuisione A.

1475.

tribuis codd.,edd. : -bues B || 4. superflua B,Hart.Vog. : -fluas cett. || sollicitudine codd.,edd. : sollitudine B ac || conceptas codd.,edd. : -tus B || dabit codd.,edd. : -bet B || uice codd.,edd. : uitae D.