1. Vere1490 gratias Trinitati, quam ueneramur et colimus, Deo nostro, quae sub personarum distinctione et aequalitate mirabili unam nos pie iussit sentire et adorare substantiam, quae planctum nostrum uertit in gaudium, quae dolorum comites ad obsequium laetitiae lacrimas commutauit, ut uere cum propheta dicam : ‘Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem fletuum ?a (Jérémie, 9, 1)’ut beneficiorum caelestium magnitudini sub hac deuotione respondeam : cui contigit ante accipere caelestia dona quam poscere, et prius quid boni euenisset legere quam quid mali minarentur peccata sentire.
2. Tuum est, dispensator omnipotens, quod de serenis pignoribus et futurae innocentiae haereditate in illa, quae praecessit anxietate, non timui : qui reductae etiam statum ualetudinis quasi stupefactus accepi et in confusionis similitudine conlocatus, quae supra meritum meum conlata sunt prospera euenisse uix credidi. Vere supernae remunerationis diuitias humana mens nescit expendere. Sic animo fragiles temperantur, ut prius stationem uideant quam periculorum incertaincerta deprehendant. 3. Deus bone, in1491 quo abrupto pependimus tunc cum, potentiae caelestis ut plenum esset paruulorum in reducta salute testimonium, plus est nostrum labefacta per meritum ?
Dico integre et uocem quam proposito debeo nulla mendacii nube concludo, confundi uerba singultibus et sub solida gratulatione uberioribus in fletum oculis saepe me respicere quod euasi. Vbinam gentium fuimus ? De qua nos ad humanam conuersationem ruina clementia superna restituit ? 4. Referamus ergo strictioribus uerbis huius boni largitori, prolixis gemitibus quod debemus ; inuitemus ad custodiam munerum suorum, quem in dubiis tulisse probamus auxilium ; rogemus eum, qui scit nempe seruare quod praestitit et uirtutum suarum uiua testimonia in longum producere. Talia sunt mecum circa uos uenerandi uota collegii per totam Liguriam consistentium seruorum et amicorum Dei. 5. Tali nititur domus sancta suffragio : preces pro serenis pignoribus sine cessatione funduntur. Verum me dicere, testis est diuinitas, quae quod ipsa est ueritatem diligit, omnibus qui de uitae possunt innocentia et integritate confidere, uestram nimis amaram esse maestitiam. 6. Sed nunc ad epistulae usum reuertor. Salue, mi domine,domine, et1492 gerulum praesentium Bassum u.c. illa qua caros meos soletis dignatione suscipite, quia inter omnes quibus affectus est meam propter uos amicitiam custodire, quandam praedictus arcem puritatis ascendit. Iuuate ergo petitiones eius, ut fructum de inpensis capiens ad potiora praeparetur.
XX. 1. uere codd.,edd. : bene A || quae codd.,edd. : quam B 1 qui T || distinctione codd.,edd. : -nem A || quid codd.,edd. : qui D || 2. timui codd.,edd. : minui D || conlata B,Hart.Vog. : collata T 2 conlocata VLcollocata DAECP,bSirm.
3. tunc cum codd.,edd. : tecum A || potentiae B : -tia cett. || labefacta BA : -factata VLDETCP,edd. || confundi B : -do cett. || et codd.,Hart.Vog. : ut bSirm. || 4. seruare codd.,edd. : -uire V ac || longum codd.,edd. : lang- V ac || 5. nititur codd.,edd. : -tetur B-tititur L || serenis BDAETCP,edd. : -nitas V 1 L 1 .
6. .uc. BVL : .unc. Dnunc ACP,b || caros meos codd.,edd. : carus meus B.