1. Diu1510 super aduentu amplitudinis uestrae ancipiti mens mea pependit indicio. Sed postquam me diuina misericordia ab huiusmodi anxietate laxauit, statim ad officia consueta me contuli, quamquam paginarum obsequia nec digresso ad longinqua subpresserim. His ergo ualetudinem meam indicans aegritudinem animi resero, quam de maerore contraxi. De luminum nostrorum salute sollicitor, in eo loci constitutus, ad quem difficile nuntius exspectatus adlabitur. 2. Quod in solacio est, Deum precor, ut nulla seruum suum patiatur amplius cura macerari, sed de reducta eorum in solidum prosperitate aestibus meis celeri medella subueniat. Salutans debita seruitute precor, ut cognitis his, de quibus animus meus uaria aestimatione iactatur, sedulo mihi hilaritatem deferentium litterarum beneficio succurratis.
XXI. 1. diu codd.,edd. : cum A || aduentu codd.,edd. : -tum T || resero VLDETCP,edd. : sero B ac refero A,b || 2. eorum B,Hart.Vog. : meorum codd.,b.