XXII. – Ennodius Opilioni

1. Coeperat1519 paruitatem meam magnitudo uestra spe, quae uota transiret, dignationis adtollere et caelestis instituti more clariora facere beneficia sua, dum mea merita nulla iudicii lance pensabat, uel censurae neglegens dare pretium muneribus, quae esse monstrabat indebita, quoniam affectio, quae circa humiles exhibetur, non habet necessitatem et speciem suam per sudum rutilanti splendore significat. 2. Diu ergo tali fultus post deum praesumptione non timui quidquid obloquentium toxica promittebant. Ast ubi me ad antiquum puluerem uestri reduxit obliuio, quod in solacio solet nudatis defensore contingere, quasi querellarum perlatrices litteras prorogaui, promittens mihi de earum inportunitate responsum. Sed per occupationum forsitan amplitudo uestra praepedientium incrementa significet ad haec uos officia non uenire. Replicabo, quiaquia1520 idem status fuit culminis uestri dudum paginas destinantis. 3. Ad morem tamen scriptionis epistulariae me reduco, ne addat prolixitas ingesta fastidium et denegari paginas faciat magis allegatio quae poposcit. Domine mi, salutationis obsequium soluo et de ualetudine uestra ut animo obligatus interrogo, cupiens relationis indicio ad gemina desideria peruenire.

Notes
1519.

XXII. 1. exhibetur codd.,edd. : -bitur B || 2. obliuio codd.,edd. : eloquio obliuio D || solet codd.,edd. : debet Sirm. || occupationum VLDETCP,edd. : -tionem B 1 A || significet B,Vog. : significat cett.

1520.

3. obligatus codd.,edd. : oble- B.