XXIII. – Ennodius Senario

1. Perdit1536 affectio ualetudinem silentii debilitata torpore nec ad usum suum diligentiae cursus exuberat, si nudetur communione conloquii. Muta caritas paene repraesentat speciem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas contestatione sermonis. Ista sublimitati tuae coram positus intimaui, cum ad solacium absentiae meae litteras promittebas. 2. At nunc quae animum uestrum mei inuasit obliuio, ut nullas per tanta temporum spatia, quae bonam ualetudinem uestram significarent, litteras suscepissem ? Ne de amoris credo testimonio animorum indices epistulas conuenirem. Inreligiosum ergo circa amantem tui in meliorem partem uerte propositum et ad memoriam promissae fidei scripta transmitte. 3. Domine mi, salutationis debita soluens precor, ut si uos in antiquae circa me dignationis statum pagina directa reppererit, responsa mereatur, quia puto inter nos gemina uincula disrumpi non posse caritatis et sanguinis.

Notes
1536.

XXIII. 1. perdit codd.,edd. : reddit A || debilitata codd.,edd. : -tato A || 2. at codd.,edd. : ad B || 3. statum BVLDAET : -tu CP,edd. || reppererit VLDETCP,edd. : -perit BA.