XXIV. – Ennodius Asturio

1. Quae1544 mali ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus in querella et exigas frequentiam litterarum quam ipse non tribuis, uiperinis oculis illud quod alter delinquit inspiciens, tuas culpas nulla falce resecando ? Anni plures sunt, ex quo Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus, ubi tibi, dum pruinosa respicis iuga, adparuit inauspicata nix capitis, ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. Cuius rei fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum cibi huius significantia in ructu turgidi pectoris, et Alpini sermonis adparuit. 2. Miror tamen, quod inter loci illius frenata glacie flumina et sine successione frigus tui iecoris flamma plus aestuat nec aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. Aetas deferuescit in senium ; est domus quae lymphas in metalla conuertat et contra naturam gurgitibus sua lege dominetur : tu tamen inter ista sic dominetur :uiuere1545 diceris, quasi ignis tuus algoris pabulis inritetur. 3. Ego te ore parentis stimulo, quia tibi et proposito meo uocem debeo castigantis. Vestrum est post haec, si eligitis litteras meas frequenter accipere, de admonitione gratulari. Ego autem praeter ista cum honore salutati quae scribere possim in illa carnis quam tu diligis illuuie uiuentibus non inueni.

Notes
1544.

XXIV. 1. mali B : -lum cett.|| et codd.,edd. : om. B || frequentiam codd.,edd. : -tia B || tribuis codd.,edd. : -bues B || delinquit codd.,edd. : -liquit b || delegisti codd.,edd. : deli- B || et doctus BVLECP,edd. : edoctus DAT || 2. deferuescit codd.,edd. : -uiscit Vog. || conuertat codd.,edd. : -tit A,Sirm.

1545.

dominetur codd.,edd. : -natur Sirm. || tuus codd.,edd. : tuos b || 3. ore codd.,Hart.Vog. : oro bSirm. || eligitis codd.,edd. : ele- B || frequenter BVLDAET,Hart.Vog. : om. CP,bSirm. || possim codd.,edd. : -sem prop. Vog. || diligis codd.,edd. : -ges B.