XXV. – Ennodius Olybrio et Eugeneti

1. Desiderio1562 paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris, et dum tabella promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. Deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere conloquia. Sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicite per amorem experientiae pericla multiplicat. 2. Valete ergo, mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra Euangelii faciatis monita, si et inportunitati denegetis quod iuste forsitan impetrasset affectio.

Notes
1562.

XXV. 1. tabella codd.,edd. : -bellam A-bula Sirm.|| uenustatem codd.,edd. : uetus- D || sollicite codd.,edd. : -tae b || 2. ergo B,Vog. : om. codd.,edd. || mi codd.,edd. : mei b || domini BLDAEC : -ne V 1 TP 1 || quod VLDAECP,edd. : quid Bquia T || ualete add. A.