XXVI. – Ennodius Fausto

1. Votis1568 et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. Quam uellem, si propositum non uetaret, multorum saepe quieta titubare, ut dum dubiis uocem tribuo, debitum obnixae caritatis exsoluam ! 2. Domini mei, patris uestri iussionibus inpendo praesentis scriptionis officium, cuius animus dum omnium securitati prouidit, suam quietem sub hac intentione contempnit, qui dum mala Ligurum post Mauricelli obitum nondum uidit occidisse, confunditur. Recidiuis enim prouincia nostra, quasi praefatum sepulchra non teneant, laborat insidiis. Aduocationem fisci dum aliqui per iniquos homines nituntur obtinere, ante uotorum copiam quid in ea meditentur ostendunt. 3. Ego quidem deliberationem magnitudinis uestrae de bono publico non celaui, adserens uos praefatam dignitatem nulli uobiscum Deo adnitente conmittere. Sed anxietas prouincialium totum credit posse euenire quod metuit. Hanc a domno meo episcopo allegationis suscepi prouinciam, ut conscientiamconscientiam1569 uestram obsequio paginae conuenirem, ne cuius subreptio ad huius rei perducatur effectum. 4. Vos fidissimam pollicitationem solliciti custodite integritate propositi. Ego salutationis officia dependens quae susceperam alleganda testatus sum. Spero tamen ut, quid de ea parte deliberatum sit, instruar officio litterarum.

Notes
1568.

XXVI. 1. satisfacit BV pc L pc A,Sirm.Hart.Vog. : -ciat DTCP,b || titubare BVLDAET,edd. : turbare CP,b || 3. obnixae codd.,edd. : -noxae BA -noxiae prop. Hart. || 2. prouidit B : -det cett. || quietem BLAECP pc ,edd. : -tam V ac DT || uidit codd.,edd. : om. D-det Vog. || quasi codd.,edd. : quia uas T.

1569.

3. ne codd.,edd. : nec T.