II. – Ennodius Speciosae

1. Silentium1605 meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum de uindicta cogitat, dispendia caritatis. Quid enim fieri potuit, nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? Dicas forsitan, uindictam inimicam esse proposito. Sed omnia errata ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit auctores. 2. quisquamne culpam putet facere quod fecisti, et plectendum iudicio diuino censeat, quod a te processisse cognoscat ? Aequo ergo animo sustine quod deliqui : dum in ea re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. Ego seruo animum, quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam ; cuius rei fidem, dum tacentibustacentibus uobis taceo et quod loquentibus loquor, ostendi. 3. Ad scriptionis ergo officium, postquam1606 iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus obsequio. Salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae, et ad exemplum sanctae conuersationis in longum producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.

Notes
1605.

II. 1. exigit codd.,edd. : exe- prop. Vog. || auctores codd.,edd. : -ris B || 2. quisquamne codd.,edd. : quisquam nec D || cognoscat BVLDAET,edd. : -atur CP,b || ego codd.edd. : ergo V 1 L 1 .

1606.

ostendi Vog : -dit cett. || 3. iussus codd.,edd. : uisus P 2 ,b || in BETCP,edd. : in om. VLDA.