IV. – Ennodius Olybrio

1. Nulli1630 dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. Ego conscientiam uestram appello iam statutis fidelibus obligatam, ego tamquam de bonae arboris reditu, ita de caritate mutua idoneus carpo poma possessor. Nulla partium in aucupio discessionis quod fieri uoluit neget inpletum. 2. Apud Deum uotis aut supplicium debetur, aut praemium. Ego in me religiosi, in uobis nobilissimi consideratione propositi ad effectum inter nos concordiae aestimo peruenisse quae coepta sunt, nec adulescentibus gratiae et in nouam lucem erumpentibus frugibus uerborum potui negare commercium, cum culpa dignus sit qui in uicinitate positus noluit primus incipere. 3. In hac ergo parte pudoris uolens uitare dispendium nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad affectum me ostendam peruenisse perfecti. Oportunissimum portitorem sarcina inperitiinperiti sermonis oneraui affectu delinquens, per quem qui peccauerit et ueniam meretur et gratiam. 4. Rogo1631 ergo salutationis effusissimae debitum soluens, ut, si me cordi habetis, de uberrimi ostendatis directione conloquii, quia sicut amoris elocutor et copiosus adsertor es, ita nescis alicui blanda uerborum fucatione deludere.

Notes
1630.

IV. 1. fomitibus codd.,edd. : formi- B || nobilitate codd.,edd. : -are T || obligatam edd. : -ta Boblegatam VLDAETCP,b || 3. dispendium codd.,edd. : -diam B || affectum T,Hart.Vog. : ef- BV ac DAECP,bSirm.

1631.

4. cordi codd.,edd. : -de prop. Hart. || uerborum BVLDAET,Hart.Vog. : sermonum CP,bSirm. || deludere codd.,edd. : di- B.