1. Quousque1649 tantum licebit abstinentiae ? Quousque fama nobilis epistolaribus destituta commerciis ueterescet ? Nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad notitiam possim peruenire perfecti. Volo esse paginarum praeuius destinator, ut Galliarum bona ad Italiam migrent sine ullo formae suae translata dispendio. An forsitan putabas te in quocumque loci delitescere, quem scientiae lux longe positorum monstrabat aspectui ? 2. Et nisi me in laudibus tuis domestica quidem relatio, sed per inperitiam sui pauper angustet et amplissima meritorum tuorum praeconia relatoris artet exilitas : utriusque bybliothecae fibula, perfectionis ex gemino latere uenientis partes maximas momordisti, procurando ut tali ingenium tuum saturitate pinguesceret. taceo summam caelestis conlatam beneficii et dotibus sine humano adiutorio supernis instructam. Recte enim hoc aestimatur uenire de superis quod inter homines nullo constat exemplo. Sed haec melius secuturis uita comite censeo reseruanda temporibus.
3. Ad1650 illud uenio, in quo me seiunctissimus instruxisti. Quantum habuit praesentium portitoris sancti Felicis adsertio, in epistulis meis sine cura dictatis Romanam aequalitatem et Latiaris undae uenam alumnus Rhodani perquirebas. Sollicitus credo scrutator et diligens quid lima poliret inuenit, dum per infabricata uerba discurreret. 4. Nescimus quid qua mente homo legerit quod hac profert deliberatione sententiam ? Maxime cum scriptum sit :
‘Ipse parens uatum, princeps Heliconis, HomerusErgo etsi indigenas et inter studiorum suorum palestra uersatos fulcit latinitas, mirum dictu, quod amat extraneos. 5. Periclum facere de eloquentiae pompa non debeo nec praesumo qualiter quis ualeatualeat experiri, cum1651 professionem meam simplici sufficiat studere doctrinae. Si me tamen quondam studiorum liberalium adhuc nouitate gaudentem aliquis tali dente tetigisset, parassem uel quod ad excusationem esset idoneum uel quod non puderet obiectum. 6. Nunc uale, mi domine, et circa me ecclesiasticae magis disciplinae exerce fautorem. Scribe uel manda, Melchisedech parentes quos habuerita (cf. Gen. 14, 18), explanationem arcaeb (cf. Gen. 6), circumcisionis secretum et quae propheticis mysteriis includuntur. Ista quae sunt saecularium schemata, respuantur, caducis intenta persuasionibus, telae similia Penelopeae.
VI. 1. abstinentiae B,Hart. :absentiae cett. || ueterescet codd.,edd. : -rescit B || delitescere VDECP,edd. : dilitiscire Bdelitiscere L 1 T || 2. angustet codd.,edd. : -tit B 1 || relatoris B : perlatoris cett. || pinguesceret codd.,edd. : -guisceret B,Vog. || summam codd.,edd. : summam ecclesiam Bsumma in ecclesiam Vog.|| conlatam codd.,edd. : -latum Vog.|| et codd.,edd. : et te prop. Hart. || instructam scripsi : -tum cett.
3. felicis codd.,edd. : -ces B || 4. quid qua mente scripsi (uid. epist. 2, 19, 15 : quid illud, qua mente) : quia quid qua B,bquia quid VLTCPqua quid T 2 qua quid mente Hart.Vog. || excepit codd. : -cipi B-cipit B pc .|| ergo PiVog. : rogo cett. || indigenas codd.,edd. : -genis Hart. || uersatos V 2 DETCP,edd. : -tus BV 1 -tis L,Hart. || fulcit Vog. : fulgit BVDfulit Lfulget TCP,edd. || quod BV ac C,Hart.Vog. : quod om. Duel si V pc Lquod si Tquid P,b si Sirm.
5. ualeat codd.,edd. : debeat P,b || nouitate codd.,edd. : nobilitate Sirm. || idoneum codd.,edd. : -neus D || 6. fautorem BV 1 ,Sirm.Vog. : fauorem V 2 LDT,Hart.fouerem CP,b || manda codd.,edd. : -data V 1 || habuerit codd.,edd. : -uit D.