VII. – Ennodius Firmino

1. Exigat1678 licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret caritas, ut per loquellae audaciam quae ornare poterat pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert, nisi cum necessaria, nimis inepta condicio : sed inter narrationum uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius uirium consideratione regnat adfectus. 2. Inperatoris loco dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio ; credens quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur, qui de absentis propinqui est salute sollicitus, nec existimat quod nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens, si optatam nuntiet epistola sospitatem. 3. Sed uos, quos libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae, castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio, quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis. Nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis quaedam oceani fluenta prouocamus,prouocamus, quasi1679 lychnis contra solis radios pugnaturi. 4. Mei macies longe se monstrat studii et, nisi excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est quod amaui. Vena quidem linguae a generis fonte trahitur et feruore genuino solet fetura nobilis incitari : ego mea sum inpar prosapia, me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae plenitudo non tetigit, ego uos tantum laudare magis quam imitari ualeo. 5. Et quamuis necdum in me ad florem uenerit matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar facultate, committo tamen cumbam tenuem placido mari, quia parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. Vnde nascitur ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui, inter coelestia mihi beneficia conputentur. 6. Et quamuis reddere deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur epistulae : ego tamen uerecundiam meam in statione degentem ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto. Salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite muniis litterarum, circa quae studia pigrum esse nec diligentem conuenit nec facundum.

Notes
1678.

VII. 1. condicio BVECP,edd. : -tio LDAT,b || itinera codd.,edd. : ite- B || teneri VDAETC,edd. : etenere Bet teneri P || 2. dominatur VLETCP,edd. : -nator B-nantur DA || penetralibus BAETCP,edd. : -trabilibus VLD || existimat VLDETCP,edd. : aestimat A,Vog. extimat B || quod nasci possit offensa codd.,edd. : nasci posse offensam B,Vog. || 3. pensauit Hart.Vog. : -abit cett. || lychnis Sirm.Hart.Vog. : lygnis BVLlignis cett.

1679.

radios codd. : -dius B || 5. necdum codd,edd. : nondum b. || ut CP,bSirm. : quae ut BVLDquod T 2 quaeso ut Hart.Vog. || relatione codd.,edd. : -nem DT || conputentur Sirm.Hart.Vog. : computantur TCP,bconpotatur Bconputatur VLD || 6. officia B, Hart.Vog. : -cium cett. || uobis codd.,edd. : nobis P,b.