VIII. – Ennodius Apollinari

1. Pro1700 uoto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. Quis non pretio propter se quaereret, quod alteri sub hac occasione praestatur ? Debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. Non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur : similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. 2. Inueniant ergo huius benificii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad uos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. Domine mi, salutationis obsequia restituens, deum precor, ut haec uobis in bona constitutis ualitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, uestram nuntiet sospitatem.

Notes
1700.

VIII. 1. militant codd.,edd. : militat V 1 || est codd.,edd. : est om. A || 2. diligitis codd.,edd. : -getis B 1 || perducunt codd.,edd. : -cant T || mi DATCP,edd. : mihi BVL || in bona constitutis ualitudine B : constitutis om. cett.in bona ualitudinis V ac in bonam ualitudinem A.