IX. – Ennodius Olybrio

1. Vix1707 aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. Sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit ? 2. Ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quod laetetur, magis superest quod requirat. Nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquellae uestrae portarentur uela prouentibus et in obsequio militaret quidquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. 3. Non est licita ueri diligentia sequestrata quam depingunt uerba formido. Remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu : his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum. Sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. 4. Domine, ut supra, honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam, quam hactenus protulistis, stili frequentia uel ubertate pensetis.

Notes
1707.

IX. 2. quod laetetur (q. le- T),Vog. : quod laedetur BVLDquo delectetur CP,bSirm.quo laetetur Sc.Hart. || prouentibus codd.,edd. : -tis D || quidquid codd. : quicquid V || 3. depingunt B : pingunt cett. || puppes codd.,edd. : puppis B || fecit codd.,edd. : fa- Sirm.