XI. – Ennodius Fausto

1. Quid1734 faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae coelo uobis obsequente concessae, quidquid alienum pectus potuit inuestigare, narratis ? Liquet supra hominem esse duorum sic inplere personas. Sed ad illum referantur ista, qui praestitit. Ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. 2. Nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. Nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. 3. Curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio, licet incipientis, tamen iam probata succurrit : quandam scedulam, quae ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit. Hanc hactenushactenus habui, inde sum et locutus et sapui. 4. Sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore1735 eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intelligens beneuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus, quod inpugnat propositum, cautione misceri. Verum dico illo teste cui, nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. 5. Domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.

Notes
1734.

XI. hanc epist. om. A || 1. quando BVLDE,edd. : quoniam TCP,b || quidquid codd. : quicquid- V || liquet edd. : liquido Bliqueto VLDECPliquet hoc T 2 liquido…est prop Vog. || antiquus codd.,edd. : -quis B ac || 2. quod B,edd. : quod om. codd.,b || 3. domni B,Vog. : domini cett. || succurrit codd.,edd. : succurrat V 1 || hanc codd.,edd. : hac B ac .

1735.

4. sum codd.,edd. : sum om. D || perdere B,Vog. : suspendere Dpendere cett. || perlatore codd.,edd. : -rem B pc || misceri codd.,edd. : -re Hart. || mea codd.,edd. : meo B || 5. mi DETCP,edd. : mihi BVL || neque B,Vog. : neque om. cett.