1. Profeticis1744 oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. Prouidisti ne senior admonitio remaneret ualetudine subtracta neglectui. Scriptum enim est per Dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. 2. Ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibui sub sanguinis libertate responsum. Nunc male est animo, quod iniuriarum fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit. 3. Quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit ? Inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. Tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esseesse participes. Haec1745 illa mente descripsi, qua memor propositi odium compellor debere criminibus. Nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem : dum uitia incessimus, reum ira manifestat. 4. Nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta computem quae relegens non agnosco. Scit enim Dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistola, ad quem fuisset directa nescirem. Tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. 5. Ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistolis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo, alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.
XII. 1. ne BVLDAEC,edd. : me T 1 P 1 || prudentum BVLDAEP,Hart.Vog. : -tium TC,bSirm. || quos codd.,edd. : et eos prop. Vog. || salsi codd.,edd. : fal- T 1 P,bSirm.|| 2. te codd.,edd. : te om. B || auctorem BVLDEC,Sirm.Hart.Vog. : actorem Tauctores P 1 ,b || 3. nusquam BVDET,edd. : numquam LCP.
qua BDETCP,edd. : quam V 1 L || dens codd.,edd. : deus D || meus BDETCP,edd. : mens L || confitentem codd.,edd. : -dentem T || reum codd.,edd. : reu B || 4. sentiam BETC,edd. : sententiam V 1 L 1 DP,b || nostro edd. : uostro codd.,b || nomine notata codd.,edd. : nomen enotata B || 5. conmutatione BVLDEC,edd. : -mutationem T 1 P 1 .