1. Vt1757 tradit quaedam eloquentiae persona sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. In quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor inuenerit. Caminis excocta fabrilibus uerba non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. Melius si in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur : diademata simplex colloquii cultus abiurat : epistolaris communio, si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. 2. Sed magnitudinis uestrae diues et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis : magnorum more fluminum riparum frena contemnit. Nam dum conpositum uelamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae uel occasione perducta est. 3. Et nisi uobis quietis nostrae testimonio, reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris uestri esse quidquid ubique disponitur, uel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene uos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. Deo debentur haec munera, qui et amatoremamatorem1758 scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negauit. 4. Non sic pernix aether acta neruis arundo proscindit, quemadmodum inuenta ingenii uestri sermo describit. Nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit peruia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum. Hoc facis in merito negotium habuisse, quod cupias. Veritas est quodcumque pro ueritate narratis. Hinc cautis iudicibus non licet repugnare. Minutissimi discussores opinionis lucrum aestimant, si aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captiuos. 5. Huic ego linguae, his opibus reuerentiam, fateor, ad quam primus cucurri, debeo singularem. Et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. 6. Sed quae iniunxistis de religiosis feminis, Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. Nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis aut pignoris, maxime quia in disiunctis ciuitatibus degunt. Ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se uiderent tempora protulerunt. Ego ne magnitudinem uestram suspensam tenerem, scripta prorogaui ; mox ad uos perueniet, si quid mandauerint, quod libeat indicari.
7. Nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum Ecclesia sublimitas uestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium uestrarum causa uel matronae amici circa uos diligentiam pectoris non celasse.
XIII. 1. ut codd.,edd. : et A || tradit codd.edd. : -didit A || praebet codd.,edd. : -bit B || incuria codd.edd. : curia A || subducitur codd.,Hart.Sirm. : -cit bSc.Sirm. || cruciatuum BT,Sirm.Hart.Vog. : -tum V 1 L 2 DACP,bPi || si codd.,edd. : si om. Hart. || pura codd.,edd. : plura D || 2. mendicis codd.,edd. : modicis Pi || uelamen codd.,edd. : alueum prop. Vog. || 3. nostrae codd.edd. : om. D || laboris codd.,edd. : laborem V ac || uestri codd.,edd. : nostri A || esse codd.,edd. : esse om. T || didicissemus V 2 DATCP,edd. : dedi- B-cessemus V 1 L || ingressam BETPC,edd. : -gressum V 1 LDA || paene edd. : poene Bpoenae VLpene cett.|| adsiduitate codd.,edd. : -tatem L.
fabricam codd.,edd. : -catam L || 4. narratis codd.,edd. : -rasti prop. Hart.-raris prop. Vog. || aestimant codd. : -mat D || captiuos codd.,edd. : -uus B || 5. ego codd.,edd. : ergo ego Dergo Sirm.Pi || quam codd.,edd. : qua D || 7. si qua codd.,Hart.Vog. : si quae bSirm. || pectoris BLDAECP,edd. : peccatoris V 1 T || Numquam morte perit meritis post busta superstes. / Funera sublimem non capiunt animam. / Sanguis honor genius probitas constantia census / Interimunt multis dotibus exitium. / In commune bonus non sentit damna sepulcri. / Fila legunt Parcae quod dederant miseris. / Pendula lassantur quae plebem stamina portant, / Fortia contingunt litia nobilibus. / Cana uenerandi renouabant saecula mores. / Inque uicem templi pectora mundi tulit (=carm. 2, 2) add. A.