XIV. – Afris

1. Lucrum1774 forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et per diuersa Domini grege disperso non superesset uel inter paucos, a quibus possit fide perseuerante calcari. Regnat adhuc ille in numero uestro, qui sibi non tam in multitudine quam in deuotione conplacuit. Scriptum enim est datam Satanae potestatem, ut seruos Christi cribrareta (cf. Luc, 22, 31), ut quod de tritico inueniri possit, horreis iungeretur, quod de paleis, ad ignium alimenta transiret. 2. Ad uos specialiter dictum est : ‘Nolite timere, pusillus grex : conplacuit Patri uestro dare uobis regnumb (Luc, 12, 32)’. Venit inter uos gladius perfidorum, qui marcida Ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. Quos habeat Christus milites, certamen ostendit ; qui triumphum mereantur, per bella cognoscitur. 3. Nolite metuere, quod pontificalis a uobis apicis infulas abstulerunt. Vobiscum sacerdos ille uel hostia, qui non tamtam honoribus consueuit gaudere quam mentibus. Maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. Ad illa plerumque etiam minoris meriti personas fauor humanus adducit, ista1775 nisi gratia superna non tribuit. Ipse enim in uobis et pugnauit et uicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. Prolixis non est opus feruorem in uobis caelestem animare conloquiis. 4. Habet incrementa sua diuinae uirtutis incendium. Nec opus est eos in tropeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore uicerunt. Grauat conscientiam Christiani, quidquid adferunt blandimenta praeconii. Res quidem uirtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. 5. Quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. Accipite ueneranda patrocinia inuictorum militum, quia et uestram iam fidem in proeliis imperator agnouit : feliciter confessionis munera consummate. Dabit Deus, cum ipsi placuerit, reducem Ecclesiis quietem, ut maerorem, quem indixit aduersitas, pacis dulcedine consoletur.

Notes
1774.

XIV. tit. Afris VLDAT 2 CP,edd. : cohortatio ad constantiam add. B 2 ,b || possit codd.,edd. : posset coni. Hart. || cribraret LDETCP,edd. : cribaret B 1 V 1 A || possit codd.,edd. : posset Sirm. || 2. quos BVLDTA,edd. : quod CPquot b || 3. pontificalis codd.,edd. : -les B || apicis codd.,edd. : -ces B || a uobis codd.,edd. : a nobis A.

1775.

sociari codd.,edd. : om. b || 4. tropeo B : tropheo cett. || quidquid codd.,edd. : quicquid V || 5. diãc BLDAET : ante et post diãc spatio relicto Vuestrum hunc diãc. CP,b nostrum Ennodium diãc. Bar || quia et codd. : et quia Sirm || uestram iam fidem codd. : uestram piam fidem Bar || consummate codd.,edd. : consummare Bar || reducem codd.,edd. : reducere Bar || ut maerorem codd.,edd. : ut et maerorem Bar || indixit BCP,edd. : induxit VLDETA || consoletur codd.,edd. : consuletur B.