XVI. – Ennodius Fausto

1. Par1802 quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistolari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. Sed eius in his officiis manus dantur imperio. Postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, et si commendationi non necessaria, praeceptis eius adcommoda. 2. Quibus enim sermonibus prosequendus est, cui totum magnitudinis uestrae licet sperare de gratia ? Ita eueniet, ut angustiora sint supplicantis uerba quam merita perlatoris. Quid enim praestes iuuaminis illi, pro quo quantumuis poposceris, plus meretur ? Ergo ad stili exercitium iunguntur haec, non ad beneficium conmeantis. Iuuat animum sub quauis occasione uestri meminisse, licet nominato scriptione nil tribuam. 3. Ecce tamen, quia ita iussus sum, illa quae praestantur extraneis, insinuationisinsinuationis1803 dicta subiungo. Iuuate uos peculiariter expetentem, fiduciam eius dignatione roborantes. Quidquid spe praecipit inueniat, ut si meritorum suorum angustus aestimator est, ad me referat quidquid fuerit consecutus. 4. Obsequium salutationis inpendens supplico, ut crebris me releuandum ducatis adfatibus, cui inter maeroris sarcinas nullum praeter oris uestri solacia potest esse subsidium.

Notes
1802.

XVI. 1. onerari CP,edd. : hone- VDEThono- BL 1 || contigit codd.,edd. : -tegit B || latentium codd.,edd. : lamentium B || 2. perlatoris codd.edd. : prolatoris B 1 || 3. ita codd.,edd. : om. Sirm.

1803.

expetentem codd.,edd. : expectentem Bexspectantem coni.|| angustus codd.,edd. : aug- D || 4. uestri codd.,edd. : uestri om. A.