XVII. – Ennodius Constantio

1. Nemo1811 peritiam pomposa elocutione condemnat nec spernendum cum pudore ducit esse quod sequitur : sui inpugnator est, quisquis elucubratis sermonibus linguae cultum praedicat abiurari. Ego tamen in epistulis magnitudinis uestrae diligentiam semper, non uerba pensaui nec adiutricem malitiae facundiam maius pretium habere censui quam simplicitatem, quae infucata fronte secretum mentis enuntiat. Hoc in sanctis hominibus et amaui semper et colui. 2. Ago nunc atque habeo gratias, quod paruitatem meam litterarii sermonis uisitatis affatu et inter occupationes et excubias, quibus uniuersos Rauenna distringit, mei cura non ponitur. Reddo ergo effusissimae salutationis officia sperans, ut praesentiam meam apud dominos meos amantes uestri pro dignatione, qua credentem fouetis, faciatis optabilem.

Notes
1811.

XVII. 1. ducit BVLDET,edd. : dicit CP,bdiem A || 2. atque VLETCP,edd. : adque BD || uniuersos BDETCP,edd. : -sus V 1 L-sas A || ponitur codd.,edd. : -netur B || effusissimae edd. : -sime codd.,b. || amantes B,edd. : -tis codd.,b || uestri codd.,edd. : -tra D || qua codd.,edd. : quam A.