XIX. – Ennodius Constantio

1. Abundo1826 gaudio nec clauda laetitiae meae fides est, ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. Non est, ut uideo, effeta Liguria : nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit. Inimicum uitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium, in cuius fauillis ultrix criminum flamma non moritur nec hostis errorum ignis operitur. 2. Quam timui ne uelut exhausta cessaret, dum epistulae uestrae frontem alienis fuscatam praestigiis sollicitus trutinator aspicerem, more parentis adtoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur uirtute manifestus. Ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat non quietis : plus expertae metuit felicitati, cui formidinem ministrat affectio, quia ignara cautionis est mens instituta uictoriis et in acie amor laudis salutis obliuio. 3. Tropei gustus abdicari imperat lucis affectum. Sapor uitae illos tantum possidet, qui de conflictibus uenientia bona nulla didicerunt. Semper ad gloriam iungitur, quod de incolumitatis propiae cura decesserit. Sed mihi inpraesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione. Non sunt militis nostri plus praedicanda quam adserenda certamina. Vbi iaculis opus est, uerba nil conferunt. 4. Licet promulgassepromulgasse sententiam meam fuerit, dum uestram praedico, et hoc sit respondere quod responsa laudare, dei tamen opem precatus obsecutura fidei uerba subiungo, ad illum conuertens stili mei cultum, qui, quotiens scribenda est infelix curuis terra uomeribus, se famulis suis germina conlaturum promittit esse, quae iaciant, dicendo : ‘non cogitetis quid loquamini ; pater enim uester est qui loquitur in uobisa (Matthieu, 10, 19)’. 5. Ipse1827 ergo ad sanciendam promissi ueritatem ueniat et ipse oris mei labantem confirmet infantiam, ut alucinationis nostrae concinnatio non inhumana uideatur. Sed quid diu replicanda circumloquor ? Vnum rogo, ut pro modulo meo rescripta taxentur nec putetur aut legi aut defensioni deesse quod nescio.

6. Ergo, ut scriptione testamini, inuentus est homo, qui seruos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, adserens de arbitrii libertate homini in una tantum parte, quae deterior est, eligendi datam esse licentiam ? 7. O scismaticam propositionem, quae iuxta apocalypsim scriptas habet in fronte blasfemias ! Quae ista libertas est, si ualet, edisserat, ubi hoc datur solum uelle quod puniat, aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem adserit fuisse concessam ? quod si ueritate subsisteret, locum diuina iudicia non haberent. Quid enim boni a nobis deus noster recte quaereret, qui adpetentiam eius de uoluntate subtraxerat ? 8. Sed iuxta apostolum : ‘numquid iniquus deus ? absitb (Paul, Rom. 9, 14)’. Inter homines a recti discordat affectu, qui a subiectis exigit quod in potestate non tribuit : hoc de deo qua conscientia sentiatur aduertite. Vbi est illud apostoli clamantis et pro arbitrii libertate testantis : ‘uelle adiacet mihimihi, perficere autem non inuenioa ?’ 9. Quid est aliud nisi dicere : noui dextrum iter eligere, sed nisi ingredientem iuuerit gratia superna, lassabo ? Nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratia, praestante et ipso, aequitatis hominibus callis aperitur. 10. Dux enim bonorum et praecessor est gratia, quando caelitus multiplici ad requiem inuitamur hortatu, quando nobis dicitur : ‘uenite, filii, audite meb (Paul, Rom. 9, 14)’. ‘Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnumc (Matthieu, 25, 3)’. ‘Vbi ego sum, ibi erit et minister meusd (Jean, 12, 26)’. Sed nisi talibus monitis et uoluntas nostra quae libera est et labor praestet obsequium, ad1828 periculum et gehennam non imperio aliquo, sed sponte deuoluimur. 11. Itaque aut praemium deuotio aut poenam contemptus operatur. Alioquin non erit iusta retributio, quae aut per supplicia refertur necessitate peccantibus aut bonam mercedem offert operi ad quod adtrahuntur inuiti. Ergo debemus gratiae quod uocamur, debemus gratiae, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis uitalis infunditur : nostrae tamen electionis est, quod beneficia demonstrata sectamur. 12. Via enim scelerum non imperatrix nostra legitur esse, sed famula, cum de peccatis dicitur : ‘sub te erit adpetitus eorume’(Gen. 4, 7)’. Quid etiam sibi uult uniuersa profetae quasi sertis redimita elocutio : ‘noli aemulari inter malignantesf (Ps. 36, 1)’. ‘Nolite confidere in principibusg (Ps. 145, 3)’. ‘Nolite fieri sicut equus et mulush (Ps. 31, 9)’, et apostolus : ‘nolite fieri serui hominum ?i (Paul, I, Cor. 7, 23)’ Totiens ‘noli’ in superna admonitione quo respicit, si aliud uelle non licuit ? 13. Deinde quamuis in persona Christi tamen pro arbitrii adstipulatur eiusdem profetae nobis libertate testimonium : ‘ut facerem uoluntatem tuam, deus meus, uoluij (Ps. 39, 9)’ et alibi : ‘uoluntarie sacrificabo tibik (Ps. 53, 8)’, et : ‘uota mea domino reddaml (Ps. 115, 18)’ et iterum : ‘uouete et redditem (Ps. 75, 12)’. Illud autem beati apostoli, quo se muniri credit, exemplum nobiscum facit, si quae sequuntur aduertat, cum inimicus adrogantiae dixit : ‘gratia dei sum quod sumn (Paul, I Cor. 15, 10)’. 14.Mox enim, ne sic fugax gloriae crederetur, ut longo

longo interuallo a ueritate descisceret, sapiens architectusa (Paul, I Cor. 3, 10) adiunxit : ‘abundantius omnibus1829 laboraui et gratia dei in me egena non fuitb (I. Cor. 15, 10)’. Quod dixisse est : Christus in me quem digne aut abundanter muneraretur inuenit. Non enim pauper est diuina gratia, sed meritorum nostrorum putatur quadam macie aut exilitate tenuari : quae tunc non suis aestimatur meatibus fluere, quando de eius cursibus ariditatis nostrae uena nil recipit.

15. O si epistularis pateretur angustia sacrorum uoluminum arcana reserari ! sed timeo ne qui nullam poterit deo inspirante in fide nostra inuenire calumniam de paginae prolixitate causetur. Quid illud, qua mente suscepit : ‘ecce aquam et ignem, ad quoduis porrige manum ?c (Ecclés. 15, 17)’. Quid alia, quae copiosus adsertor ipse replicasti ? 16. Credo more aspidis clausa, ut aiunt, aure transiuit. Video quo se toxica Libycae pestis extendant. Arenosus coluber non haec sola habet perniciosa quae reserat : ad aestimationem occultorum facinorum ferenda sunt, quae fatetur. Vult enim ad illud pertingere, neminem suo uitio aut negligentia perire, si homo utriusque rei boni et mali per potestatem concessa electione priuatur. Hos tantum iactat potuisse saluari sine labore ullo, sine mandatorum amicitia, quos peregrinantes a merito fauor tantum caelestis eripuit : perinde, quod in ipsum referatur, illos perisse intellegit quos gratia noluit diuina liberare. 17. Tu, mi domine, salue dicto fac apud te ut sies, et si sanari mancipium mortis non potest, a contentione desiste, ne cum tu fidei radice fultus ualida niteris, ille sub occasione huius controuersiae ante editionis tempus diuini seminis ab aliquorum utero partus excutiat.

Notes
1826.

XIX. 1. fides codd.,edd. : -dis B || gratuleris codd.,edd. : -laris A || 2. trutinator codd.,edd. : trocinator B || transmittit codd.,edd. : -tat A || manifestus B,Vog. : securus cett.|| triumphos codd.,edd. : -phus B || filii codd.,edd. : -li B || non codd.,edd. : ne D || expertae BV pc ,edd. : experta LDATCP,bexpaste V ac .

1827.

4. dum codd.,edd. : om. D || qui B : quo cett. || non codd.,edd. : om C,bne Sirm. || 5. et codd.,edd. : om. Sirm. || defensioni codd.,edd. : -ne B ac || 6. seruos codd. ,edd. : -uus B || cribraret codd.,edd. : -baret V ac || 7. nominet codd.,edd. : -nat A || ueritate codd.,edd. : -tati malim || subsisteret codd.,edd. : -terit B.

1828.

8. inter codd.,edd. : si inter Hart. || exigit codd.,edd. : -get B || sentiatur codd.,edd. : sanciatur D || autem codd.,edd. : om. C,b || 9. iuuerit…auctore om. A || lassabo BVLDAE,edd. : -bor TCP,b || gratia BVLDAET,edd. : -tiae CP,b || praestante codd.,edd. (uid. epist. 9, 22, 2 : praestante omnipotentis Dei misericordia) : protestante B,Vog. || ipso BVLDAET,Hart.Vog. : ipse CP,bSirm. || 10. filii codd.,edd. : -li B || patris codd. : -tres BV 1 || regnum codd.,edd. : gaudium C,b || 11. operi B,b : om. cett. || debemus gratiae codd.,edd. : gratiae om. B || 12. noli codd.edd. : nolite Hart. || apostolus BVLDAEP,edd. : -li TC.

1829.

14. adiunxit codd.,edd. : om. D || omnibus codd.,edd. : om. C,b || pauper est codd.,edd. : pauperem D || macie codd.,edd. : male A || 15. suscepit B : -cipit cett. || 16. mandatorum codd.,edd. : amatorum A || peregrinantes codd.,edd. : -tis B || perinde codd.,edd. : pro- Sirm.|| liberare codd.,edd. : -ri B.