XX. – Ennodius Constantio

1. Dabis1848 ueniam quod celer rescripsi, quia aetati adhuc debeo indocilem festinationem. Vos maturitas et pondus decet. Proinde credentem fouete et nugas meas a publico rigore subducite, quia si pagina nostra res crepera atque anceps est, iussionis uestrae se tuetur patrocinio, ob hoc quod nemo imperata fastidit. 2. Vale ergo dicens legenda conmendo : fiet etenim ut posthac bene accepti ad parendum delenificae oboedientiae stimulis incitemur.

Notes
1848.

XX. 1. celer codd.,edd. : sceler T || res crepera BVLAE,edd. : recia (retia T) parat TCP,b || atque codd.,edd. : adque B || se tuetur codd. : seruetur A || ob hoc Hart.Vog. (uid. epist. 4, 31 et 7, 24) : ab hoc cett. || 2. delenificae codd.,edd. : et leneficae C,b || stimulis codd.,edd. : famulis V.