1. Superuacuis1859 ad beneficia laborat inpendiis, qui solem certat facibus adiuuare. Gratiae plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. Inlustrem et patricium uirum Albinum parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti iussa conpleui. 2. Venerabili ergo domino obsequium salutationis inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. Noui enim cito, amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos dotibus adiuturum.
XXII. 1. superuacuis codd.,edd. : -cuus T 1 || facibus codd.,edd. : fascibus D || requirit codd.,edd. : -iret B || eius codd.,edd. : cuius D || 2. colit codd.,edd. : -let B || noui codd.,edd. : -uit D.