XXIII. – Domno Suo Fausto Ennodius Diaconus

1. Sine1865 dispendio tutelae orbantur, quos ad uos pertinere contigerit : non desunt illis paterna subsidia quos fouetis. Lupicinum Euprepiae nostrae filium loquor ; ad ipsum pertinet praefata generalitas. De cuius substantia sublimis uir uenerator uester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege quod referri graue sit inpetratum. 2. Nam uniuersas matris eius facultatulas a Torisa uel aliis adserit fuisse conpetitas. Aliud, quod infelicitati pupilli potuissem praestare, non habui, nisi ut uestram notitiam instruerem et ueri fungerer relatoris officio. Vestrum est inspirante deo circa miserum prouidere quod adiuuet : ad me respexit quae mihi resignata sunt indicare. 3. Domini uere mei, salutationis obsequia praesentans de clementia diuina postulo, ut laborem uestrum iuuamen caeleste comitetur.

Notes
1865.

XXIII. 1. comes codd.,edd. : comis B || domno codd.,edd. : domino P,b || 2. aliis adserit codd.,edd. : adserit aliis T || adiuuet codd.,edd. : -uit B.