XXIV. – Domno Suo Fausto Ennodius Diaconus

1. Dispendium 1872 credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam uultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. Ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum uestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. 2. Quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio uestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas ? Deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas uestra uotiuis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum ceruix Christo deo non grauata subcumbit. 3. Spe praeceperam quod effectus ostendit. Bene enim sententiae caelestis finem praenoscit, qui nouit qualitatem eius de actuum humanorum serenitate colligere. Vale ergo longum, mi domine, et amantem uestri stili usu releuate, ut quidquid subtrahunt interualla terrarum, tabellaria conpenset oblatio.

Notes
1872.

XXIV. 1. nullas codd.,edd. : -lis A || de codd.,edd. : om. T || merentis codd.,edd. : -tes B || luminosi codd.,edd. : illuminosi D || fructus codd.,edd. : fluctus B ac || 2. geminus LDAETCP,edd. : -nos BV ac || hebetetur codd.,edd. : haberetur D || temperem BTCP,edd. : -riem V ac LDA || exigit Hart.Vog. : -egit codd.,bSirm. || nominatus codd.,edd. : -tas B ac || erigitur codd.,edd. : exi- A || non BVLDAET,Sirm. : nunc CP,bnostro Hart.Vog. || 3. spe codd.,edd. : saepe A || praeceperam codd.,edd. : -ciperam B || colligere codd.,edd. : colligitur T 1 || releuate codd.,edd. : reuelare T 1 .