XXV. – Fausto Quaestori Ennodius Diaconus

1. Pro1881 caelesti dispositione reditus mei indicia fieri nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. Sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. Iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere, quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. 2. Rauennam ergo digressus, quae quidquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualetudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. Sed ad Deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. 3. Nunc ad scriptionis causam, dicta humili salutatione, et conmendationem me confero perlatoris : qui si pro mentis uestraeuestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. Quem, si1882 uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si Deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda.

Notes
1881.

XXV. 1. mei codd.,edd. : mea A || indicia BVDAET,edd. : iudicia LCP,b || frequentiam codd.,edd. : -tia D || negatione codd.,edd. : rogatione uel negotio prop. Vog. || qui codd.,edd. : quae A || quod codd.,edd. : a quo prop. Hart. || 2. rauennam codd.,edd. : -na Sc. || christos codd. : -tus T || 3. conmendationem B,Vog. : -tione cett.

1882.

incitari codd.,edd. : -tare T 1 .