XXVI. –Ennodius Liberio

1. Aut1891 alitur aut sustentatur scriptione diligentia. Ministra affectionis est epistolaris confabulatio. Muta caritas simulacrum praesentat ingrati. Depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit, amicitia. Bene secretum pectoris reseratur claue sermonis. Dignatione uestra iam potior haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. Nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquella non deserit. 2. Principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. Ecce religionem dirigendae paginae sine nube disserui. Vestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri, me iacente, patiantur examen. Exponit enim censurae sententiam suam quisquisquisquis1892 quod elegit non tuetur. 3. Domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio Deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.

Notes
1891.

XXVI. 1. scriptione BVDAECP,edd. : -tionem Tsubscriptione L || genium codd.,edd. : gremium D || dignatione codd.,edd. : -nem A,Sirm. || uestra BDTC,edd. : -tram VLAP,Sirm. || potior BCP,b : patior VLDAT,Sirm. || 2. recepistis codd.,edd. : coepistis b.

1892.

3. incrementa codd.,edd. : -tum D || plenissime codd.,edd. : -mus prop. Hart.