XXVII. – Honorato Ennodius

1. In1904 uicinitate uos degere moderna scriptione signastis, iungentes ad dispendia gaudiorum statum uestrae ualetudinis inminutum. Non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus amara socientur. Hactenus uos Rauennatibus occupatos excubiis aduersa tenuerunt, unde quia laxari contigit, corporalis in uobis est labefactata substantia, ne in totum liceret optata promereri. 2. Quam dura est humanarum rerum condicio, quae quotiens desideriis aliquo sapore responderit, mox et in foribus concessa permutat. Expaui tamen calumniam, quam oratoria et nimis daedala prouisione litteris indidisti, ut iniuncta pro utilitate tua nolle me credas, si efficere non potuisse signauero. O artificis ingenii secretum, quod plus commoditati prospicit quam de amore confidat ! Deus testis est me tibi non negaturum esse quod ualeo. 3. Tu Deum roga, ut actionem meam infelicium quas diligis litterarum non patiatur calamitatibus inpediri. Nihil enim est, quod magis pro obice metuam actionis inpositae, quam illud, quod noui, accipere scholasticum nil mereri. Confer magis ingenium tuum ad squalentia iura, per quae quidquid scabrida poposcit lingualingua, mox1905 meruit aut, si non meruit, mox auulsit. 4. Domine, salutationis gratiam soluens spero, ut effusis laborem meum precibus iuues, quia, cum non habeam docti aut eruditi meritum, saepe in causis sustineo fata perfecti.

Notes
1904.

XXVII. 1. ut BE,edd. : ut V sl T sl om. DCPT 1 ,bet LA || socientur BVLDAE,edd. : -ciantur CPsentientur T || ravennatibus codd.,edd. : -nantibus L || 2. responderit codd.,edd. : -deret B || artificis codd.,edd. : -ces B || 3. diligis B,Hart.Vog. : -git codd.,bSirm. || mereri codd.,edd. : mereri ingenium D.

1905.

4. saepe BV 1 LA,edd. : spe DCP,b || fata BVDAT,Hart.Vog. : facta fata CP,b facta L,Sirm.