XXVIII. – Avieno Ennodius

1. Deo1915 gratias, quod principe loco ponendum est, qui magnitudinem tuam, quae a me erant offerenda, fecit exigere. Dedisti pretium garrulitati, quam uix hactenus intra uerecundum penetrale continui. Eliciti utor stili genio, quem duriter ab inportuna scriptione reuocaui. Meritum coactae uocis inusitata loquacitate possideo. Nam postquam me iussisti paginas destinare, animo meo, quod tacueram, commendasti. 2. Euge, frons diu prodiga, aliquando mihi contigit ad affectionis copiam sine tui dispendio peruenire. Discamus non odisse quod adiuuat. Silentii gratia fecit, ut te libera iam loquamur : Expectantur a nobis saepe fastidita conloquia. Non ibo longius. Adseritur, ut uideo, linguae officium raritate sermonum. In qua parte non clauda laetitiae meae fidesfides est, sententia nostra ueri adstipulatione fulcitur. 3. Ecce ille, qui doctorum epistolas grauidi dotatas1916 messe conloquii summis labiis uix libabat, tabellae nostrae culmos non dedignatur accipere. Gemina, pudor, mihi hilaritate profuisti, cum tu in statione certus es et cum frequenter contempti desiderantur affatus. Facta est ecce melior eius sententia, quem amamus. Nobis ergo uerecundia, consuli nostro emendatione prospeximus. 4. Sed ne in longum procedat pagina transcendens terminos praefinitos et loquendo multa quod tacuimus demonstremus non fuisse consilii, uale, mi domine, et amantes tui hac communione dignare, quia praecelsi honorum tuorum apices haec sola recipiunt augmenta, quae de humilitate nascuntur.

Notes
1915.

XXVIII. 1. principe BT 2 ,Hart.Vog. : -cipis cett.|| quam uix codd.,edd. : quamuis D || inusitata codd.,edd. : inusitata instituta Ain usitata coni. Hart. || iussisti codd.,edd. : -tis L || commendasti codd.,edd. : commodasti coni. Hart.

1916.

2. fides codd.,edd. : -dis B || nostra BVLAECP,edd. : uestra DT || 3. grauidi codd.,edd. : grandi Sirm. || culmos codd.,edd. : -mus B || 4. amantes B,edd. : -tis codd.,b || augmenta codd.,edd. : argumenta b.