- 11 -
23/IV/1551
Vittori, Benedetto

Medicinalia consilia ad varia morborum genera Benedicti Victorii Faventini medici excellentissimi in Academia Bononiensi Medicinae theoricam profitentis. Nunc primum in lucem edita.

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1551 (Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1551)

Cc. *3r-*4r: Iulius Papa III:

“Motu proprio & c. Cum sicut dilectus filius Vincentius Vaugris bibliopola nobis nuper exponi fecit ad communem omnium tan latine quam vulgaris Italicae linguae studiosorum utilitatem sua propria impensa Commentaria in omnes Divi Pauli Epistolas atque eas quae Canonice vocantur per venerabilem fratrem nostrum Ambrosium Catharinum Politum Episcopum minoriensis. Nunc primum in lucem edita et nobis dedicata. Item Medicinalia Consilia ad varia morborum genera dilecti Filii Benedicti Victorii Faventini Medici Excellentissimi in Accademia Bononiensi Medicinae Theoricam profitensis etiam nunc primum in lucem edita. Item Ethica Aristotelis per dilectum filium Felicem Senensem in linguam etruscam et materna vera et declarata, ac concepta dilecti filii Hieronymi Garimberti, et alia complurium auctorum per eum collecta quibus quis uti possit ad scribendum familiariter in lingua materna, nec non antiquitates Urbis Romae a dilecto filio Lucio Mauro Fortunato breviter descriptas cum descriptione statuarum quae Romae sunt tam publicarum quam privatarum per dilectum filium Ulixem Aldromandum facta. Item philosophiam naturalem, denique philosophiam moralem utrasque in partes quinque divisas et insuper instrumentum philosophie, ac theorica planetarum omnia per dilectum filium Alexandrum Piccolhomineum etrusco sermone conscripta ac etiam labores Alphonsi Toscani super tribus auctoribus linguae etruschae Dantis Petrarcae et Boccacii, et alia quae in eo libro continentur. Item studium boni principis eodem auctore. Necnon formularium terminorum emendatum cum additionibus compluribus dilecti filii Ioannis Antonii Bozolini Iurisconsulti hactenus nonn impressa, imprimi facere intendat dubitetque ne huiusmodi opera postmodum ab aliis absque eius licentia imprimantur, quod in maximum suum praeiudicium tenderet. Nos propterea eius indemnitati consulere volentes. Motu simili et ex certa scientia eidem Vincentio ne supradicta opera per ipsum imprimenda per decem annos, post dictorum operum impressionem a quocunque fine ipsius licentia imprimi, aut vendi seu venalia teneri possint concedimus, et indulgemus inhibentes omnibus, et singulis tan in Italia etiam in Fulginatensis et Ravennatensis civitatibusque extra existentibus bibliopolis, et librorum impressoribus sub excomunicationis latae sententiae. In terris vero. S. R. E. madiate vel immediate subiectis, sub ducentorum ducatorum auri pro una fisco camerae Apostolicae et pro alia medietatibus eidem Vincentio eo ipso applicandis paenis et insuper amissionis librorum quoties contraventum fuerit ipso facto, et absque alia declaratione incurrendis ne intra decennium ab impressione dictorum operum respective computandum dicta opera sine eiusdem Vincentii expressa licentia imprimere, vendere, seu venalia habere, aut proponere quomodolibet audeant mandante universis venerabilibus fratribus minoris Archiepiscopis, episcopis eorumque Vicariis in spiritualibus generalibus, et in statu E. S. R. E. etiam legatis, et vice legatis sedis Apostolicae, ac ipsius Vincentii parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerint requisitus eidem Vincentio efficacis defensionis praesidio assistentes praemissa ad omnem ipsius requisitionem contra inobedientes, et rebelles per censuras Ecclesiasticas etiam saepius aggravandi aliaque iuris remedia autoritate Apostolica exequantur. Invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis, non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque indultis, et literis Apostolicis quibuscunque et praesertim dictis Fulginatensis et Raccanatensis Civitatibus super libertatibus et exempionibus mercatorum quorumlibet editis, concessis, confirmatis, et innovatis etiam iteratis vicibus. Quibus omnibus illorum veriores tenores pro sufficienter expressis habentes hac vice duntaxat specialiter et expresse pari motu derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque, et insuper quia difficile admodum esset praesentem motum proprium ad quaelibet loca deferri illumque publicare volumus, et Apostolica auctoritate decernimus ipsius transumptis, vel exemplis plenam eandem prorsus fidem ubique tam in iudicio quam extra haberi quae praesenti originali haberetur, et quod praesenti motus proprii absque eo quod publicetur, qut in eo data apponatur sola signatura sufficiat et ubique fide faciat in iudicio et extra, regula contraria non obstante”.

c. *4v: 1551 Adi 23 di April nel Senato.

“Che per auttorita di questo Conseglio sia concesso a Vicenzo Valgrisio libraro alla insegna di Erasmo, che niuno altro che lui senza sua permissione possa stampar, ne stampate altrove vender in questa città, ne in alcun’altra città, over luoco del Dominio nostro per anni X li Commentarii del Reverendo Domino Ambrosio Catharino Vescovo di minori sopra le Epistole di S. Paulo. Et li Consegli in Medicina di Messer Benedetto Vittorio Faentino sotto pena a quelli, che contrafaranno di pagar ducati dusento per ogni volta, i quali siano divici per terzo, cio é un terzo al Magistrato, che farà la essecutione, un terzo all’Arsenal nostro, et un terzo alle povere monache convertite. Essendo obbligato il preditto Vicenzo di osservar le leze nostre in materia di stampe. Bernardus Sandeli Ducalis Not. etc.”.