Appendice V : Dediche ed avvisi al lettore di Vincenzo Valgrisi

- 1 -
Osiander, Andreas « il vecchio »
Sanctum Iesu Christi Evangelium ex quatuor Evangelistis, ab Andrea Osiandro ita in unum contextum, ut nullius verbum ullum omissum, nihil alienum immixtum, nullius ordo turbatus, nihil non suo loco positum. Cui adiecimus Acta Apostolorum.

Venetiis : in officina Erasmiana, 1541 (Venetiis apud Cominum de Tridino Montisferrati, Anno domini 1541)

C.*2r: [Vincentius Valgrisius ?] Pio lectori :

“Complures optime Lector conati sunt ad hanc usque diem demonstrare ita quidem inter se consentire quatuor Evangelistas ut nihil in illis reperiri posset atque aliqua in parte ab aliorum sententia discrepare videretur: id tamen nemo assecutus est praeter Andream Osiandrum, cuius opera et industria effectum est ut nihil iam supersit in quo quispiam hoesitare possit. Noluit ille quidem aut veteri aut novae translationii esse addictus, sed suam maluit adhibere in qua cum a nobis excuderetur nihil voluimus immutare propterea quod summa fide omnia videremus interpretata. Dedissemus una cum latina graecam etiam si aut necessariam iudicassemus, aut nisi consilium fuisset nostrum brevissimo hoc Enchiridio tantum thesauri concludere. Sed quo maiore cum fructu possis hunc contextum Evangelium legere scias. A. significare Mattheum B. Marcum C. Lucam D. Ioannem. vale et hanc nostram operam boni consule”.