- 2 -
Gast, Johannes
Augustinus, Aurelius

Divi Aurelii Augustini Hipponensis episcopi Tam in Vetus quam in Novum Testamentum Commentarii, ex omnibus eiusdem Lucubrationibus per Ioannem Gastium Brisacensem collecti, denuo recogniti et quam diligentissime castigati.

[II: D. Aurelii Augustini commentariorum, ex omnibus eiusdem Lucubrationibus collectorum tomus secundus, in Novum Testamentum]

Venetiis : Ex officina Erasmiana apud Vincentium Vaugris, 1543

C. α1v: Ad lectorem :

“Christiane lector, cum permultos quotidie in nostra officina Erasmiana conqueri audiremus, quod Augustino adeo fideli in sacra scriptura interprete uti non possent: Partim ob aeris penuriam, partim ob incommoditatem temporis, optimum factu essse putavimus, si commentaria haec in utrumque testamentum, ex eiusdem lucubrationibus perdocte decerpta typis donaremus. Quae, quo ordine, quaque diligentia, et in quem usum collecta fuerint, sequens authoris epistola te docebit. Haec, quo prodirent a nobis aliquanto castigatoria, cum ipsius Augustini operibus denuo recognovimus. Inde quot locos sibi restitutos habeas, nostrae haec si cum alteris conferas facile deprehendes. Nam praeter verba adulterata et alia pro aliis posita, locis pene infinitis, ut statim pag. I. ut pro aut. 32. lingua pro lingua. 41 domini pro domum. 57. consideranda pro desideranda, ibidem agentibus pro intelligentibus, etiam non paucos versus deesse comperimus, utpote pag.84. in hac periodo. Quod autem dictum est, populus populum superzbit, et maior serviet minori, secundum literam in Esau (vel in Iacob, non videmus impletum, Non enim corporaliter beato Iacob servisse commemorat scriptura, Quomodo ergo hic oporteat intelligi, aut qualiter maior populus minori serviat, spiritualiter debemus intelligere, Nisi enim fieret non hoc sancta scriptura commemoraret). Quomodo ergo populus, et c. ubi totum id quod parenthesi inclusum est desiderabatur. Item in novo testamento, p. 18. in hac periodo. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciats iustitiam vestram coram hominibus, sed addidit, ut videamini ab eis, (Nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt iustitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis), sed ipsa opera videantur, et glorificetur pater et c. ibi quoque quod terminatur parenthesi vacabat. Item alia familiter loca quam plurima, quae librarii culpa corrupta fue rant, sibi ex integro restituta cognoces. Additis praeterea in margine annotationibus, quae authorum quos citat locos indicarent. Qua in re si quid te adiuverimus, id opt. maximo omnium bonorum largitori benigne adscribito, Vale.