- 10 -
Vittori, Benedetto

Benedecti Victorii Faventini, viri in arte medica Excellentissimi, opera in hoc volumine contenta. Exhortatio ad medicum recte, sancteque medicari cupientem. Medicatio Empirica singolorum morborum. Doctrinalis Empirica de febribus. Index quoque curationis singolorum morborum

Venetiis : ex officina Erasmiana, Vincentii Valgrisii, 1550 (Venetiis : in aedibus Vincentii Valgrisii, mense Februario, 1550)

Cc. *7r: Typographus lectori :

“Divinam profecto, et omni laude dignam Platonis sententiam existimavi, cuius etiam meminit Cicero in libro Officiorum, qua neminem sibi soli natum esse, sed id temporis, quo nobis vita hac frui datum est, totum partim in adiuvanda patria, partim in demerendo humano genere consumendum esse censet, Quamobrem ego omni ingenio, omnique industria semper studui, ut hominibus prodesse possem hinc sit ut si non aliter, saltim hac mea impressoria arte studiosis adiumentum aliquod afferre indies coner, huiusce vero meae propensae erga studiosos voluntatis testes possunt esse omnes, qui rei literariae operam sedulo dare curant, quippe qui multa doctorum virorum volumina in nostra officina diligentissime, et castigatissime impressa, prae manibus habeant, Quin quotidie nova etiam publicare studemus. En igitur amice lector in praesentiarum tibi damus novum hoc Medicinalis Empiricae opus Excellentissimi domini Benedicti Victorii Faventini, Ex cuius lucubratione facillime comprehendere poteris eximiam Medicae facultati utilitatem accessisse, et humanae saluti optime consultum fuisse, quam si alacri animo susceperis. Curabo ut maiora indies, atque excellentiora celeberrimi huius viri opera, quae vir ille undequaque doctissimus in manibus habet, cum incredibili omnium studiosorum utilitate in lucem exeant. Vale”.