- 11 -
Vittori, Benedetto

Medicinalia consilia ad varia morborum genera Benedicti Victorii Faventini medici excellentissimi in Academia Bononiensi Medicinae theoricam profitentis. Nunc primum in lucem edita.

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1551 (Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1551)

Cc. *2r-v: Vincentius Valgrisius Petro Andreae Matheolo Senensi medico S. P. D. :

“Recogitanti mihi Petre doctissime quam in genti beneficio me astrinxeris, idque non quod ego aliquid tale promerverim, sed ex innata benignitate, ac probitate tua feceris, dum multam operam et laborem, quem in Dioscoridis Commentarios impendis, mihi ipsi largiris neque hoc contentus editionem aliam polliceris, et eam quidem latinam, quam impraesenti cum maxima omnium expectatione paras, adiectis herbarum, et animalium immaginibus, adeo ut nihil amplius in eo auctore gravissimo desiderari possit ab aliquo, duo praecipue occurrunt quae dubium me, et ancipitem reddant, quorum alterum est quod videam nullo modo fieri posse, ut pro tantis in me collatis beneficiis parem tibi gratiam queam reddere, alterum vero quod summopere verear, ne ingratus ab omnibus, nisi aliquod signum meae erga te benevolentiae, et grati animi ostendam, diiudicer. His ego difficultatibus diu multumque veluti fluctibus agitatus, decrevi tandem benevolum, et gratum erga te animum meum aliquo pacto ostendere, non quo tibi satisfecere ullo modo posse existimem, sed quia satius esse duxi aliquid experiri, unde affectio qua te prosequor elucesceret, quam nihil agendo ingratitudinis nota inuri. Cum igitur medicinalia Consilia eruditissimi, et nunquam satis laudati viri Benedicti Victorii Faventini superioribus diebus imprimenda curarem opereprecium me facturum duxi si ea ipsa tibi nuncuparem, ac publice sub tuo nomine ederem et hac veluti statua tibi erecta, meam qua te prosequor affectionem palam declarare. Hoc ego iudicavi tibi quoque fore gratissimum cum abstrusa quadam, et recondita medicinae scientia referta sint, et a qua prodierunt officina dignissima. Erunt illa quoque pignus quoddam amoris in te mei perpetuum, ac veluti arrabo omnium quae tibi debeo. Hylari fronte igitur, et quo animo ea tibi nuncupo eodem ut ipse accipias rogo et obsecro. Vale vir Doctissime, et me ama, a quo amaris plurimum, ex aedibus nostris, 15 Cal. Iul. 1551”.