- 12 -
Dubois, Jacques ; Galenus

Methodus sex librorum Galeni in differentiis et causis morborum & symptomatorum, In tabellas sex ordine suo coniecta paulo fusius, ne brevitas obscura lectorem remoretur & fallat. De signis omnibus medicis hoc esta, salubribus, insalubribus, & neutris, commentarius omnino necessarius medico futuro, Per Iacobum Syluium Medicum.

Venetiis : ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii, 1554

C. a4v: Ad lectorem [Vincentius Valgrisium] :

“Haec Iacobi Sylvii medici clarissimi opera nunc excudenda suscepi, non ut quidem nostris typis elegantiora, vel nostra diligentia castigatiora redderentur (id enim apud typographos Gallos assecuta videntur,) sed ut eorundem, quae antea ab aliis excusa, modo desiderantur, omnibus copia suppeditaret, atque etiam ut eadem, quae alioquin tibi chara esse intelligo, maiorem adhuc abs te gratiam inirent. Quod assecuturum me iudicavi, si in hanc formam, quam damus, contraherentur: quando ea certe sit (nisi fallor) quae me tuae commoditati, et sumptui consuluisse aperte declaret. In quae duo potissimum incumbam in omnibus item aliis operibus, quae quotidie excudi curamus, non tamen tertium, & ipsum quidem praecipuum, omittam, ut scilicet quae excudimus, quam maxima fieri possit diligentia, castigata in lucem prodeant. Vale”.